Diutius fortasse quam debebam a foro me abstinui. Nunc autem supplex redeo obsecrans vos, doctissimi sodales, ut animi mei discutiatis caliginem hac in re:
Legi Martialis illius epigramma quod hic exponi non mihi videbatur proposito alienum:
- Code: Alles auswählen
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
et cor solus habes, solus et ingenium
omnia solus habes – hoc me puta velle negare! –
uxorem sed habes, Candide, cum populo.
Non sunt sane difficiles intellectu versus.
Mirum autem mihi videtur esse verbum "hoc" quod legimus in versu quinto. Ad sensum quod attinet nullum dubium esse puto quin loco "hoc" intellegendum sit "nec". Quod autem plerique editores iidemque satis probati nequaquam affirmant.
Quid censetis, amici?
Novistisne locutionem huic "hoc me puta velle negare" similem, quae - ut patet - eandem habet vim ac "nec me puta velle negare" an putatis perperam legere illos qui recitent "hoc ..."?
Scitote me gratissimum fore si quis vestrum mei miseritus erit.
Merkur