von consus » Di 16. Feb 2010, 13:54
Phaedr. 3, 7, 27.
Equidem, Domingo, illud sibi nihil aliud esse puto nisi dativum commodi, i. e. liberum sibi esse = sui ipsius iuris esse. Cf. Cic. parad. 34: Quid est enim libertas? Potestas vivendi, ut velis. Ecce lupi verba paullum a me dilatata: “Quamquam fructum ex tua percipis vita, tamen eodem modo quo tu, canis, nolo vivere; servi enim fungeris munere. Immo vero, amice, etsi facultas mihi daretur regnandi, id est vivendi ut rex opulentissimus, in hac mea vivendi libertate licentiaque permanerem; nego enim regem potentissimum, cum in summas angustias possit adduci, absoluta frui libertate. Nulla ergo ratione partes mihi mutandas esse censeo; neque enim canis neque rex liber est sibi.†(Praeterea: Nonne a Romanis nomen regis male audiebatur?) Cf. etiam Hor. sat. 2, 6, 79sqq.