Cupio, patres conscripti, me esse stultum, cupio in tantā linguae Latinae scientiā me inertem videri, sed iam me ipse industriae discendique studii condemno. Ingenium est collocatum in fluminis "Wupper" valle contra stultitiam ignorantiamque studiosorum, crescit in dies singulos hominum litteris antiquis imbutorum numerus. Eius autem humanitatis litterarumque ducem atque imperatricem intra studiorum universitatis moenia atque adeo in hōc foro videtis intestinum aliquod cottidie augmentum scientiae nostrae molientem. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus, hanc et huius socios ad tuas aras ceteraque templa adduces, in tectis urbis Romae ac moenibus collocabis, ad vitam civium Romanorum ascīsces et homines stultitiae inimicos, litterarum antīquarum cultores, cultūs Christianorum Iudaeorumque
adiutores omnis humanitatis foedere inter se ac sacrosanctā quādam atque adeo divinā societate
coniunctos aeternis honoribus vivos mortuosque afficies.