medicus hat geschrieben:Die Frage, ob die richtige lateinische Version "in somnio" oder "somnium" lautet, könnte nur ein Hebräischkundiger lösen. Th.Vulpius ist ja auch Nachhilfelehrer für Bibelhebräisch, aber er scheint diesen Beitrag nicht zu lesen.
Germānicē quidem scīre dīcor, sed hīs proximīs mēnsibus animum advertī meum imprīmīs ad linguam Graecam, quia studiōsae cuidam, cui exāmen Graecum, quod dīcitur, superandum est, cōnsilia grammatica prīvātim dō cum eā *locutōriō Scypicō colloquēns. Ea studiōsa tam ingeniōsa est, ut omnī linguae Graecae scientiā meā mihī ūtendum est, ut eius scientiae atque hūmānitātis cupididātī satisfaciam. Praeteritīs autem annīs occāsiō animī meī ad linguam Hebraeam advertendī vix erat, quoniam hariola quaedam, quae ipsa sē "Arcāniam Spiritum" nōminat, eam, quam nōminātim appellāre nefās est, dēscēnsiōnem vel incarnātiōnem Durgae, Indōrum deae mortis ac bellī, esse docuerat. Quapropter mē eam Sanscritīcē adōrāre oportēre, ut post hanc incarnātiōnem ā perpetuō redincarnātiōnum circulō līberārer. Interfuī igitur in studiōrum ūniversitātī Bochumēnsī īnstitūtiōnī linguae Sānscriticae. Quam tam bene didicī, ut Sānscriticē scrībere scīrem. Quoniam Sānscritīcē loquendī scientia mihī adhūc deest, īnstitūtiōnī Sānscriticē loquendī interesse mihī in animō est. Quae quidem scholae in studiōrum ūniversitātī Edelbergēnsī praebentur quidem, sed tempus ad tālem īnstitūtiōnem adeundam mihī adhūc dēfuit
(cf. CAES. 2,21,5) - id quod magnae mihī pudōrī est. Sed rēctam atque iūstam excūsandī causam habeō: Nam Arcānia Spiritus ante mortem eius - scītis, quam nōminem - regiōnem Ruhrānam relinquere vetuit. Eius praeceptīs, nē renāscar et multās vītās miserrimās agam, dum mūnus meum fātō praedestinātō mihī impāctum explēverim, mihī pārendum est.
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/miriamandmalaika.htmlhttp://www.sai.uni-heidelberg.de/abt/IND/summerschool/summerschool.phpPraeceptīs igitur salūtāribus monitus atque dīvīnā īnstitūtiōne fōrmātus audeō dīcere:
namo devyai mahādevyai śivāyai satataṃ namaḥ ॥
Venerātiō deae (sc. sit), deae magnae, quae auspicāta semper est, venerātiō (sc. sit)!