von Luna » Do 17. Dez 2015, 22:04
Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor
iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te
nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil
concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus4,
nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam
iam horum omnium scientia teneri5 coniurationem tuam non vides? Quid
proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii
ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris6? O tempora, o mores! Senatus haec
intellegit. Consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatum
venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum
quemque nostrum. Ad mortem te, Catilina, duci iam pridem oportebat7, in te
conferri pestem, quam tu in nos omnes iam diu machinaris.
Zuletzt geändert von
Luna am Do 17. Dez 2015, 22:23, insgesamt 1-mal geändert.