Hallo an alle...
Ich bin neubei euch und gebrauche gleich eure Hilfe
Ich soll aus folgendem Text alle Stilfiguren suchen und sie benennen
Ille enim classes praedonum, urbes, portus, receptacula sustulit, pacem maritimam summa virtute atque incredibili celeritate confecit ; illud vero neque suscepit neque suscipere debuit ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus videretur. Itaque ipse in Asia, cum omnia iam bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis cicitatibus imperavit.
Illa enim est gloria divina Pompei, primum praedones eos qui tum, cum illi bellum maritimum gerendum datum est, toto mari dispersi vagabantur, redactos esse omnes in populi Romani potestatem, deinde Syriam esse nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per Ptolemaeum regem nihil audere, praeterea Cretam Metelli virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo revertantur, omnes sinus, promunturia, litoria, insulas, urbes maritimas claustris imperii nostri contineri.
Ich kann aber leider nur 3 entdecken:
"nihil...,nihil,...nihil..." (Zeile 11-12) Anapher
"Ille...illud...Illa" (Zeile 1-7) Anapher
"deinde Syriam...quo revertantur" (Zeilen 10-12) Klimax
Vielen Dank