MARTINVS ZYTHOPHILVS CONSO
Ignosce, mi optime Conse, quod tibi non assentior. Cum Latinitati, quam dicunt classicam, nobis semper studendum sit, suadeo, ut uerbo defectiuo "odi" utamur et "odire" euitemus, sed hoc a posteris scriptum esse negandum non est, nam non est dubium, quin illud uerbum defectiuum Romanis ipsis mirum uisum sit.
Vt dem exemplum: Augustinus sublimis scribendi modi peritus utrumque scribit:
Oderunt nos, credimus finiendum esse quod odiunt:
(Sermo ad Caesarienis ecclesiae plebem 2
http://www.sant-agostino.it/latino/discorso_cesarea/discorso_cesarea_libro.htm)
Ne me umquam "odire" scripturum credideris! Tamen forma posterior omittenda non est.
VALE