Salve Philosophe,
quaestionem mehercle difficillimam attingis! Nam de neologismis quaestio vexatissima nullo, ut mihi saltem vietur, lexico modo omnibus approbato solvitur. Verum enim est multarum rerum hodiernarum verba Latina, quarum tradita non exstant, aliquo modo fingi oportere, quod alii aliis rationibus nisi conantur, ut fieri non possit, quin multarum rerum non unum verbum, sed multae variae aut conversiones aut circumscriptiones exstent.
Mihi scribere volenti, ut verum dicam, maxima difficultas non praecipue in verbis novandis, sed in verbis traditis erat et est; qua de causa primum bonum lexicon Germanico-Latinum traditionale tibi suaderem. Inter probatissima, quod praeteriri non potest, certe est a Carolo Henrico George illud lexicon, sed etiam minora recentioraque exstant, e.g. apud Langenscheidt et Pons, quae multa verba utilia comprehendunt, quin etiam nova quaedam inesse possunt.
Ad verba hodierna etiam varia exstant. In interrete mihi noa sunt index vocabulorum computralium
http://www.obta.uw.edu.pl/~draco/docs/voccomp.html et lexicon a Davide Morgan compilatum,
http://alpha.furman.edu/~dmorgan/lexicon/adumbratio.htm.
Inter lexica impressa excellunt inter alia Lexicon Recentis Latinitatis a Vaticano editum (cuius versio Italica, nisi fallor, etiam in interrete praesto est) et Lexicon Auxiliare Christianis Helfer. Lexicon Recentis Latinitatis pretio valde moderato venit, neque negari potest multa optima inesse, sed multa verba longioribus circumscriptionibus redduntur, ut Cappuccino ~ "potio cafearia paulum lactata". Lexicon Auxiliare minus notum mihi est; primo aspectu autem non displicuit. Quae autem lexica omnia non talia haberi possunt, ut, si quod verbum in iis propositum adhibueris, pro certo scire possis omnes statim intellexuros esse neque ullas disputationes philologicas orituras esse.
Quod attinet ad verbum "gugulandi" (gugulare, -o, -avi, -atum), dubito id in ullo lexicorum modo a me citatorum comprehensum esse. (Non autem quaesivi.)
Spero haec ibi utilia esse! Vale!