von consus » Mo 31. Jul 2006, 11:34
athenis οι τοξοται scythi erant, ut apud lliddell & scott (a greek-english lexicon) legimus, „the city-police of athens“.
clarissimi erant sagittarii cretenses, scythi, thraces.
CAESAR in III de bello ciuili libro (cap. 4):
„sagittarios cretā, lacedaemone, ex ponto atque syriā reliquisque civitatibus īīī numero habebat“.
LIVIVS (38, 21):
„ante signa modico interuallo uelites eunt et ab attalo cretenses sagittarii et funditores et tralli <et> thraeces“.
OVIDIVS in primo ex ponto libro (2, 17-24) scripsit equites scythos sagittis uenenatis usos esse.
ceterum lege quaeso, quid VEGETIVS in „epitoma rei militaris“ scripserit (1, 15). explanat, qua ratione tirones sagittis exercendi sint:
"Sed prope tertia uel quarta pars iuniorum, quae aptior potuerit reperiri, arcubus ligneis sagittisque lusoriis illos ipsos exercenda est semper ad palos. et doctores ad hanc rem artifices eligendi, et maior adhibenda sollertia, ut arcum scienter teneant, ut fortitor inpleant, ut sinistra fixa sit, ut dextra cum ratione ducatur, ut ad illud, quod feriundum est, oculus pariter animusque consentiat, ut, siue in equo siue in terra, rectum sagittare doceantur. ...“.
ignosce quaeso: nescio utrum uegetius in theodiscum conuersus sit necne (cf. uuikipedia).
Zuletzt geändert von
consus am Mo 31. Jul 2006, 13:29, insgesamt 3-mal geändert.