Salve, Madrynea
si vis Latine loqui, primum tibi opus erit usu quodam in sermone cotidiano. ad quem exercendam , sicut mea fert opinio, quam saepissime te interesse oportet iis foris interretialibus, in quos amici Latinitatis vivae conveniunt sermocinandi aut disputandi causa, sicut fit in hac quoque area locutoria. imprimis tibi hanc paginam frequentandam commendare velim:
http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/index.php?sid=25cd3c1cc880b480f9cc188e9b0f5475. nuntios eo allatos si pervolutaveris, intelleges ,quam facile fieri possit, ut de multis rebus non solum ad linguam Latinam sed etiam ad vitam cotidianam,ad statum civitatis,quin etiam ad aenigmata varia pertinentibus sermo fiat.
ne credideris quemquam e grege utentium te reprehensurum esse, si verba tua satis mendosa aut inculta videantur. omnes errare possunt.
quapropter ne dubitaveris ingredi memor proverbiorum:"usus est magister optimus" et " errando discimus".
praeterea scilicet utilissimum erit, si ad artem tuam dicendi consummandam quibusdam libris uteris, veluti institutionibus Hermanni Menge (Lehrbuch der lateinischen Syntax und Semantik) aut eiusdem auctoris collectis vocabulis quae similia significant (Lateinische Synonymik).qui libri an in Suetia veneant (scilicet in lingua vestra) prorsus nescio.
utcumque res se habet: propositi tui bonum eventum tibi exopto!
vale,
Tiberis