von Tiberis » Di 14. Mär 2006, 12:48
mirum profecto est, quod Juergen noster dixerit linguam Graecam veluti matrem esse linguarum Europaearum. quid, quaeso, istud sibi vult? licet multa quidem vocabula Graeca in sermonem Latinum penetraverint, tamen nec linguam Latinam neque ullam linguam Europaeam a Graeca originem duxisse satis constat. nam qui fieri potest, quin lingua Graeca, ut quae ne parvulae quidem mater familiae sit, pro matre omnium Europae linguarum habeatur? praetereo eas linguas, quae non a stirpe illa communi oriuntur, quae indoeuropaea dicitur, veluti Finnicam, Hungaricam et al. sed quid de sermone Theodisco? quid de Anglico? nemo iure dixerit eos quasi liberos esse matris Graecae.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis