Tiberis cunctis amicis suis sal.
superioribus annis , cum dies festi nativitatis appropinquabant, hoc loco fabellam aliquam nataliciam in Latinum convertere solebamus, qua consuetudine hoc quoque anno carere non velim. ego cum recordor fabellam de puellula cum ligneolis sulphuratis - ut exemplo utar -,quam una cum nostro "Lord" in Latinum converti, magnum
me tenet desiderium hanc consuetudinem repetendi.
qua re quicumque vestrum parati sunt ad talem laborem subeundum (si modo labor appellari potest), quam primum pronuntianto titulos fabellarum, quae sibi aptae ad convertendum esse videantur.
agitedum, amici, nolite cessare !
valete!