Ne pueris odio sis, moneo, amice, docens.
Nec metus est neque amor quaerendus eorum,
tanta celeritate versus continuare soles, o Zythophile, ut prorsus stupeam.
quid dicam? Ovidium - vel potius Martialem redivivum (cuius ad artem poeticam genus tuum scribendi magis conveniat) summo iure te appellari
licet.
tamen in metris recensendis errores quosdam me invenisse puto (cf. versus supra scriptos): nonne versus alter (ne pueris...) una syllaba longior, versus autem alter uno brevior metro est?
qui , si bene computavi, hoc modo legitur:
néc metus ést neque amór quaeréndus eórum
(V ictus, ubi sex esse debent);
versu autem superiore , cum in "moneo" syllaba ultima (-o) elidatur, paenultima certe legitur; qua lecta tres breves continuantur, quod contra legem metricam est:
sÃs mone (o) amÃce docéns
quod attinet ad verba ipsa, quam paucissimis haec (nam bene intellexi illa ad me pertinere
) :
ne dubitaveris, quin tibi assentiar in eo, quod dixisti neque amorem nec metum discipulorum magistris esse quaerendum. omnino noli credere discipulos molestias mihi exhibere: immo iam pridem scholam reliquissem, si disciplina ipsa molesta aut invisa mihi esset. sed status eruditionis in annos miserior fit: nam magistratuum aut civitatis non iam interest humanitatem coli in discipulis docendis; immo curriculis saepenumero mutatis magistri coguntur, ut suam quisque institutionem magis necessitatibus oeconomicis adaptet quam cultui atque humanitati.
qua re nomen scholae ipsum depravatur. nam quid aliud schola (σχολη) significabat nisi otium? at nostro tempore et discipuli et magistri tam negotiosi sunt, ut e scholis ergastula facta esse credas, stabulorum similia, in quibus confertae gallineae ovis incumbant. ex quo fit, ut discipuli, quo plura discunt, eo minus erudiantur, cum sine otio omnem eruditionem in irritum cadere necesse sit.