- Code: Alles auswählen
Omisisse tuo te cum pare, soccule, dulci,
sordide, apud se nos dura puella refert.
Attamen est melius tibi, sordide soccule, multo:
Cogit enim solos degere me illa dies.
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Omisisse tuo te cum pare, soccule, dulci,
sordide, apud se nos dura puella refert.
Attamen est melius tibi, sordide soccule, multo:
Cogit enim solos degere me illa dies.
Sancte, tuam lucem celebrat, Leopolde, Gerardus.
Quomodo te celebret, te, Leopolde, rogo.
Plures quam solito calices potabit honorans
te, sanctissime dux, ebrietate sacra.
Sancte, tuam lucem celebrat, Leopolde, Gerardus.
Quomodo te celebrat, te, Leopolde, puer?
Otia donasti, Leopolde, haec grata magistris
discipulosque eadem tempora grata iuuant.
Te rogo, uti uacuus, fac, fiat crastinus omni,
Sancte, labore dies. Gratia habenda tibi.
Nix abscondit agros gelido nunc tegmine canens
obstruit et gelida sordida mole uias.
Cur onus huc tantum demittis, Iuppiter, album?
Iam nemo dubitat, quin gelida adsit hiems.
Quae tibi, Victor, hiems fert commoda? Frigida uentus
ante domum spirans pocula nixque tenent.
Qui fuerit custos saeuorum fidus equorum,
confectis studiis – hercle! – MAGISTER erit.
Quid faciet tali decoratus honore Gerardus?
Quadrupedum custos – hercle! – magister erit!
Quando longorum studiorum finis agetur
et cantu dabitur carta sonante tibi?
An te pompa piget talis sollemneque in aula
displicet edendum membra premente siti?
Quid? Qui ferre solet tibi cartas nuntius, illud
En diploma feret teque bibente bibet.
Solque Nouembre gelu fugit et nox nocte tenebris
longior atra suis quaeque priore uenit.
Pars anni incipiet mox ultima: Mense Decembri
festum Christicolae, Christe, pii tuum agent.
Mane duobus iens quis, ut ambulet, artubus actis
nititur et tenebris quattuor usus abit?
Est is homo tam mirus EQVESTRIVS: Ante Lyaeum
crure cito leuius corpus utroque mouet.
Post calices media nixum iam nocte taberna
palmis et pedibus repere cernit eum.
Viuebat nobis tam felix uisus amicus,
pulchraque femina erat cordeque amata uiro.
Eius in aede puer ludebat, gaudia patris,
ludebat canis felis obesa comis.
Heu, male fida abiit, puerum queritatur abesse,
et pro fele domi blatta molesta salit.
De se scripta uetat nos edere parua Gerardus:
Vera ferens populo punior ipse miser!
Scribere me de te mala carmina dicis, Equestri,
magna, quae edideram, carmina uoce querens,
sed querereris me maiore silere, sodalis,
uoce, tibi si olim carmina nulla darem.
Se dicens queritur non repere Equestrius umquam,
cum iubeat caupo sobrium abire domum.
Quaeso, ignosce mihi! Post pocula plena grauatum
te aut tua crura ferunt aut aliena manus.
Per metra qui reptas, nescisne, poeta, poetis
fingere res lepidis more licere suo?
Laedere non uolui, placuit mihi ludere uati.
Tu, laetare, metris te quod inesse uides!
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 56 Gäste