Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon Zythophilus » Mi 21. Nov 2007, 19:58

Code: Alles auswählen
Ficta referre placet. Num uera, requiris, amice,
 fictis miscuerim, scireque cuncta cupis.
Vtrum facta canat, non refert, fictane Musa –
 tu ne quaesieris -, dum placitura canat.
Heu, quosdam miseros mea per metra repere cogo,
 solis qui pedibus membra mouere solent.
Tene, puella, canens, cui carmen uouit amorem,
 quis, qui nostra legit, nouit, amore flagrem?
Ipse quot enumero, si tot iam plena bibissem
 pocula, confiteor me periisse mero.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Carmini anteriori adiugenda

Beitragvon Zythophilus » Do 22. Nov 2007, 09:26

Code: Alles auswählen
Dicitur Aeneas Stygias petiisse cauernas:
 Mentiturne Maro, res quia ficta, uetus?
Fingere, dico iterum, res iussit Musa poetas,
 has si non cupias, ne metra nostra legas.
Non modo facta loqui nos cogimur: Alma superbos
 delectare animos carmine Musa iubet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Sa 24. Nov 2007, 14:00

Code: Alles auswählen
Quare nunc tacitum, mea, uatem, Musa, lacessis?
 Heu, procul offensis auribus ille sedet.
Ludere nonne licet? Dea sum, non serua poetae!
 Vatibus inspiro, quidquid amoena uolo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » So 25. Nov 2007, 16:27

Code: Alles auswählen
Quid, mi Victor, agis? Tibi qualia pocula rident?
  Quam cito fit uacuus sorte fluente calix!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Prouerbium Russicum

Beitragvon Zythophilus » Mo 26. Nov 2007, 23:25

Code: Alles auswählen
Noli per plateas homini maledicere poto,
 quem titubare uides, nauis ut acta labat.
Ne contempseris hunc! Te ipsum fortasse uidebunt
 corpora uipereo prona mouere modo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Mi 28. Nov 2007, 23:43

Code: Alles auswählen
Carae charta manus, num tete uidere placeret,
 quaesiit. Heus, placuit moxque paratus ii.
Adfuimus laeti; quid tunc audiuimus abs te?
 Nondum te perhibes scire, quid ipsa uelis.
Nosce tuam mentem, ne sero noscere cogant
 te, postquam exierim, scire, quid ipsa uelis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De Kalendis Decembribus

Beitragvon Zythophilus » Sa 1. Dez 2007, 12:52

Code: Alles auswählen
Vndecimus mensis triginta lucibus actis
 exiit et posita lege December adest.
In rapidi cursu nos is monet ultimus anni,
 ut sua quisque agitet pectore facta pio.
Tempus non tacitum, tacitum quod dicitur esse,
 arboribus structis carmina laeta fremit.
Cum tua finierint, Silvester, sacra Decembrem,
 incipiens Ianus tempora laeta feret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Sa 1. Dez 2007, 17:48

Code: Alles auswählen
Imperium extremis Hispania partibus auxit,
 quas patriae addiderat per mare nauta uolans.
Sermonem populisque fidem dedit, abstulit aurum:
 Tot periere auro peste sacraque fame.
Gente premente nouis excessit Hiberia terris.
 Quam tulit inuitis, insita lingua manet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Propositum diei Saturni

Beitragvon Zythophilus » Sa 1. Dez 2007, 20:12

Code: Alles auswählen
Flaua gulam uatis siccam ceruisia tinguet.
 Iam mihi poturo prompta lagoena placet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Radulfo Lauallensi

Beitragvon Zythophilus » So 2. Dez 2007, 23:02

Code: Alles auswählen
Quod mea Musa placet cantans tibi, laetor, amice,
 linguaque quam tribuit mi tua, laude fruor.
Qui sapit et audit eum, fert lector gaudia uati:
 En, quid enim nobis dulcius esse putem?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Punschstand

Beitragvon Zythophilus » So 2. Dez 2007, 23:40

Code: Alles auswählen
Nullum est urbe forum, quod mense ineunte Nouembri
 lignea non teneat uina taberna parans.
Dant, quae poma uiris submiserat hortus, aeno.
 Omnia mixta coquunt. Additur acre merum.
Dulcis odor gelidas, uini uapor occupat auras:
 Vrbs, cum coepit hiems, tota liquore madet.
Ebria paene casas circum gens ridet et haurit
 feruida uina, quibus frigora dura fugent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Mo 3. Dez 2007, 17:10

Code: Alles auswählen
Discipulo fido suade mihi, Musa, poetae,
 monstrans, quid faciam, quomodo rem bene agam.
Poscimus auxilium te, docta Camena, precantes,
 dulcia tam nobis praemia ne illa neget.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Collegae aegroto

Beitragvon Zythophilus » Di 4. Dez 2007, 19:30

Code: Alles auswählen
Nuntiat, hercle, malam mihi rem tua carta, sodalis,
 teque diu affectum iam iacuisse refert.
Num quod ego auxilium tibi possim ferre iacenti,
 gaudia uti redeant paruula, prode mihi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De quodam poeta misero

Beitragvon Zythophilus » Fr 7. Dez 2007, 08:43

Code: Alles auswählen
Dicitur hoc etiam uersari tempore uates
 omnia describens in uetere aede metris.
Quem miserum parcos cogit sibi quaere uictus -
 heu! - Fortuna uirum dura labore: Docet!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon Zythophilus » Fr 7. Dez 2007, 21:49

Code: Alles auswählen
Nugas esse meas modo, lector amice, putabis:
 Haec fora cur audet nullus inire procax?
Zythophilune timent an eos iam Musa uetauit
 ponere in hoc frustra carmina facta foro?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15839
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Bing [Bot] und 2 Gäste