- Code: Alles auswählen
Heu, nix celat agros ut lintea corpus ademptum.
Solus abhinc fugiens it sine sole dies.
Frigus membra premit; mea mens uexatur eodem.
Aestatem ostendunt somnia teque mihi.
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Heu, nix celat agros ut lintea corpus ademptum.
Solus abhinc fugiens it sine sole dies.
Frigus membra premit; mea mens uexatur eodem.
Aestatem ostendunt somnia teque mihi.
Tertia in hac uiridi candet candela corona
et monet, ut Domino gaudeat omnis homo.
Quae roseo residens in fronde colore refulges,
has mundi tenebras pellere luce potes.
Te inualidum esse dolens audiui corpore fesso
et te sollicitum dicis hebere miser.
Curas dignetur Fortuna benigna fugare,
tempus uti festum gaudia uera ferat.
Qui modo robustae iacuit sub tegmine mensae,
post nimia, heu, quia erat pocula lapsus humi,
Zythophilus laeta nunc edit carmina mente;
Dic mihi, cur tantum quique poeta bibat.
Quantum, stulte, bibas, non refert, potor Equestri,
quamquam animos fateor uina parare leues.
Etsi mille auido calices exhauseris ore,
numquam aptos uersus efficiesque bonos.
numquam aptos uersiculos efficiesque bonos.
Si quando schola te mirans, Edgare, carebit
nec sophiam accipiet, quae effluat ore tuo,
quid tibi tunc meditans misero euenisse putabo?
Cur Scytha, quaeremus, non sit in aede uetus.
Aut pueros te dilacerasse aut suspiciam icto
te puero uinclis per uigilem esse datum.
Zythophilus merito ueteri confertur Homero,
Graecum cum fatear me superare metris.
Nos certe esse uides similes ambosque poetas.
Optica si uitra erunt perdita, caecus ero.
Exemplum hoc imitor crudelia bella renarrans -
non dat arenam Asie - uisa, taberna, tibi.
Non modo carminibus cursus errantis Ulixis
dico: ambage labans post calicem ipse uagor.
Vrbes mox de me certabunt: Moenia dicet
me sua quaeque alto progenuisse loco.
His petit a patribus puerorum turba diebus,
qui a Iesu puero dona ferenda petit.
Quid petit a te nunc, ueniens o Christe, Gerardus?
"Censuram eximiam fer mihi, Christe puer!"
Arboribus splendent decoratis omnia tecta
et uix ulla domus nunc abiete caret.
Serta uias ornant uiridi candentia fronde
fulgent in liquido sidera picta uitro.
Vsus ueste rubra currentes scurra molestat,
tempore dum quaerit dona premente cohors.
Carmina iam totiens audita exhorruit auris,
quamuis laeta sonent plenaque luce sacra.
Gaudere aduentu dicit se quisque roganti:
“Quis ueniet?†quaeris lucida per fora iens.
Gratulor ex animo tibi nunc, doctissime: Saxa
ardua quae fuerant, sunt superata tibi.
Festa bis his tibi erunt celebranda diebus, Alesi:
En, poterisne duplex ducere, amice, merum?
Vltima in hac uiridi candet candela corona.
Mox Dominum quadruplex adfore flamma monet.
Corda parate Deo, qui ceras cernitis uri:
Clara hominum repleat pectora lux et amor!
Bos, mirare, tuo stabulo quod nascitur infans.
Rem fieri miram te prope, aselle, uide.
Quae statio pecudes tecto servare solebat,
nunc fit coniugibus fida calensque domus.
Arida quod pecori praebebat pabula, corpus,
en, praesaepe uetus nunc puerile tenet.
Ad stabulum currit deserens cito pascua pastor,
ut uideat puerum, rustica turba uolat.
Mirantur puerum et laudant miracula facta
Angelico magna uoce canente choro.
Cognoscunt Dominum sibi nocte parasse salutem,
dum puer assumpta stramina carne premit.
In stabulo puerum pronuntiat angelus ortum:
Angelicum sequitur rustica turba ducem.
Ecce, quid inueniunt? Errauit nuntius ales:
Seruat in hoc stabulo nocte Gerardus equos.
Clara die Stephani Belgarum regna petemus,
quae gens maxime erat barbara, saeua, rudis.
Belgica cur regio uideatur clara, requiris,
ad molles Belgas ut faciamus iter.
Nostrae causa uiae Belgis ceruisia cocta:
Num nos ire aliud cogere posse putas?
Tot genera esse reor, labentem ut quaeque per annum
nondum nota mihi lux ferat orta duo.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 33 Gäste