- Code: Alles auswählen
Est multis canis est, feles aliis, mustella mihi alba.
Nonne, rogas, nares torqueat acer odor.
Rem duram fateor, sed mox adsuescere odori
foetorique animal posse se in aede puto.
Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Est multis canis est, feles aliis, mustella mihi alba.
Nonne, rogas, nares torqueat acer odor.
Rem duram fateor, sed mox adsuescere odori
foetorique animal posse se in aede puto.
Venerunt tacite tibi missae, Iane, Kalendae,
atque annum media nocte tulere nouum,
annum cum populus celebrabat in urbe salutans
arteque nox uaria et fulmine lucida erat.
Elabi seriem mensum nos uidimus ipsi.
Quid feret incipiens annus? O ede, bifrons!
Ecce magi uenient mox ex oriente profecti,
picta quibus uestis regia membra tegit.
Haec si turba triceps tua tecta petiuerit errans
et portam stabuli sidera falsa sequens,
ne, quod habent secum, quaeso, detraxeris aurum,
sed tribus alipedes cede, Gerarde, feras.
Hunc calamum nondum nos deposuisse uidetis.
Dum calamo adfuerit Musa, sequemur eam.
Vt nouus, optamus, ferat omnibus annus in orbe
gaudia paxque silens corda serena regat.
Mortua quae non est, hoc uiuens floreat anno
et uigeat nostro lingua Latina foro.
Non dubito, fidi quin candida mentis alacris
pro re tam iusta iam socii arma uibrent.
Nuntius ac mea uox quouis per lata uolare
arua potest; res uix impedit ulla sonos.
Nobiscum loqueris, quasi nobis proximus esses,
nos licet Oceani separet unda feri.
Exigua arte sonos emittit machina mira,
ut similis capiens machina reddat eos.
Tempora post strepitum rediere quieta nouique
anni clamor iit cunctaque pace silent.
Sedula purgauit scopis fora turba; recedit
fracta lagoena uiis illuuiesque fugit.
Quid series mensum noua sit latura, requiro.
Omnia, Iane, uidens scis mea uota, bifrons.
Ex oriente trium duce sidere turba magorum
aduolat, ut puero munera cara ferant.
Quadrupedes agitant signum caeleste sequentes,
quod regem natum nuntiat esse nouum.
Magnis in domibus nequiquam regius infans
diuitibusque aulis quaeritur ille puer
miranturque magi, quo sese stella uolantes
duxerit: In stabulo rex puer ecce iacet.
Magna licet sit res, quam quaedam carmina tractant,
sed genus his metris arbitror esse minus,
ut nugas inter – quae nomina digna Camenis? –
ignoscente mihi te numerare uelim.
Te miserum! Quatit heu tua pectora tussis
et pituita tenax naribus intus obest.
Gaudebunt pueri, cras te si iusserit haerens
aegrum pectoribus tussis abesse tuis.
Saeue dies Lunae, nobis rapis otia fessis.
Iam lucem inuiti surgimus ante tuam.
Mitte diem Veneris, me labere paene cubante,
ut post quinque ineant otia grata dies!
Pallida pridem lux fugiente euanuit hora:
Quidnam paene dies haec tulit acta tibi?
O quid agis porta post otia, Victor, aperta,
qua schola erat firma tot tua clausa dies?
Vix iam, cum studeas, memor es dulcedinis actae:
Otia cur fugiunt cara reditque labor?
Pocula sint magni solacia parua doloris
et fiat leuior Baccho operante labor.
Poto, ne cruciet mea pectora saucia flamma,
sed frustra; quid enim proficit unda dei?
Heu, mihi, Bacche nequis grauiores pellere curas,
usta quibus nullo fine medulla dolet.
Lectulus inuitat; retinet me liuida Musa
meque petit uersus. Accipe, Musa, metrum!
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 41 Gäste