iucundissimum, optime mi Princeps! Revera, non multa temporum puncta sunt, quibus omnino aliquid de patre scire possimus, scilicet aut nondum natus aut in lecto aut iam mortuus esse potest... nondum natum aut iam mortuum e numeris apparet eum esse non posse, ergo oportet tertium sit, quartum enim non datur.
Sed veniamus ad rem:
M = F + 25 et (M + 7) = 5 * (F + 7).
Ultima aequatio mutatur in M + 7 = 5*F + 35
Prima in alteram inserta: F + 25 + 7 (= F + 32) = 5F + 35
hoc qutem idem valet ac 32 - 35 = 4F
ergo F = -3/4 annos = - 9 menses
pater ergo est in lecto cum matre.
Vale!
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?