aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Pyrrha » Do 12. Feb 2009, 14:56

Pyrrha sodalibus, imprimis Conso optimo s.p.d.
Consi aenigmate nunc feliciter soluto secundum optata conor aliquid addere verbis mei prioribus. Verba enim in aenigmate meo citata inter maxima Latine scripta saeculi vicesimo habenda sunt; auctor vero eorum adhuc vivus est, et arbitror neminem vestrum esse, quin iam verba eius legerit, quippe quae certis intervallis in interrete divulgari soleant.
Tief ist der Brunnen der Vergangenheit. Sollte man ihn nicht unergründlich nennen?
Pyrrha
Censor
 
Beiträge: 704
Registriert: Sa 11. Aug 2007, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 12. Feb 2009, 21:43

ecce novum aenigma: :)

quaeruntur nomen actoris scaenici multarum facierum atque tituli trium pellicularum eius:

1.amator falsae feminae in bello civili vicesimi saeculi necatus
2.dictator crudelissimus sive rex item vicesimi saeculi
3.sicarius pecunia emptus sed tamen philosophiae deditus

multa successa :-)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

De actore quodam...

Beitragvon consus » Fr 13. Feb 2009, 00:13

Salve, Christophore.
Animi pendere me fateor; neque enim satis mihi constat res :oops: . Tamen actorem puto esse Forest Whitaker et pellicularum titulos Anglicos: The Crying Game, The Last King of Scotland, Ghost Dog.
:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14020
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 13. Feb 2009, 21:09

Optime solutumst a te, mi Conse! :klatsch: :)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Aenigma mathematicum

Beitragvon consus » Sa 14. Feb 2009, 12:51

Ecce aenigma mathematicum sive physicum.

Tres vobis, amici carissimi, propono numeros:

20 – 25 – 77*.

Quibus numeris inter se diversis una sola res significatur.

Oro vos rem enodetis:

1) Quae ratio intercedit inter numeros? Quamobrem inter se sunt diversi?

2) Quid numeri sibi volunt?

------------------------------
* Ecce alterum exemplum: 8 - 10 - 50. Et alia permulta proponere poteram huius rationis exempla; quorum enim numerum infinitum esse constat.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14020
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 14. Feb 2009, 21:20

Tiberis Conso amico suo s.d.p.

nonne his numeris inter se diversis certus caloris gradus significatur ?
XX gradus secundum Réaumur XXV gradibus ordinis Celsiani congruere constat; qui LXXVII gradibus secundum ordinem Fahrenheitianum respondent.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10680
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » So 15. Feb 2009, 00:17

Consus Tiberi amico suo prudentissimo s. p. d.
Aenigmate omnibus partibus soluto iterum libentissime tibi gratulor de tanta tamque incredibili sagacitate tua. :-D Res enim ita se habet ut explicasti. More mathematico scribi licet R° = 0.8 · C°; F° = 1.8 · C° + 32° (C° Cels.; F° Fahrenh.; R° Réaum.). Optimum tibi precor hebdomadis exitum.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14020
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 15. Feb 2009, 22:50

salvete, amici !

duae urbes haud longe distantes vobis sunt investigandae:

Code: Alles auswählen
Musarum  sedes media stat grandis in urbe   
   ferratis nota pontibus atque viis,
aedificata olim, ne bellum vinceret artes,
   - cuncta regat Mavors, integra Musa manet- ;
haud procul* est mediis urbs altera condita silvis :
  florebat doctis , qui coluere, viris.
 


* scil. XIV fere milia passuum; ex quo fit, ut haec urbs a nonnullis pars urbis alterius habeatur.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10680
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Consilii inops...

Beitragvon consus » Mi 18. Feb 2009, 11:19

Caecis quid lateat verbis, nondum mihi lucet.
Attamen inveniam: tempore cuncta patent.

:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14020
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 18. Feb 2009, 14:22

Code: Alles auswählen
Iam timeo, ne aenigma meum nimis excruciet vos.
  propterea  liceat  prodere pauca mihi.
forsitan  invenias visis insignibus  urbes :
  pons quidam  alteri inest  flumine supposito ;
Σιγματις urbis inest signo nota magna minoris;
  quid nota significat ? nonne  m.... ?
:idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10680
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Quasi exanimatus...

Beitragvon consus » Mi 18. Feb 2009, 23:51

Salve, mi optime Tiberis.
Cogitando vel potius - mehercule! - investigando paene exanimatus vix vivus relinquor; nihilo minus hoc tibi ausim proponere:
Urbem maiorem puto esse Новосибирск, i. e. Urbem Novam Sibiricam, minorem vero Академгородок, i. e. Oppidulum Academicum. :lol:

Urbibus his merito,Tiberis, se Russia iactat.
Pallada nam nexos Mulciberumque videt.

Cubitum nunc me ire oportet. Bonam noctem!

--------------------
Addendum.
Ecce urbium insignia:
http://www.trans-sib.de/Gerb/g3336.gif
et
http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/1/11/Sigma_symbol_of_Akademgorodok.jpg
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14020
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 19. Feb 2009, 12:51

Tiberis Conso , amico suo artis investigatoriae peritissimo, s.d.p.

gratulor tibi de his urbibus sagacissime inventis ! :klatsch: incredibili tua arte investigandi valde me commoveri scito.
ceterum , cum biduum in Nova Urbe Sibirica morarer, theatro illo musico viso imago Panthei Romani animum meum subibat; nonne illius theatri structura et forma quodam modo similes eius templi antiqui sunt?
http://www.telescopes.ru/images/novosibirsk.jpg
http://www.abcroma.com/Pantheon5.jpg

optime vale ! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10680
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum aenigma...

Beitragvon consus » Fr 20. Feb 2009, 15:27

Ecce aenigma, amici illustrissimi, quod ad Foederatas Civitates Americanas pertinet:

Exeunte saeculo septimo decimo nonnullae familae religionis causa ex oppido in Germania Inferiore sito in Americam septentrionalem emigraverunt. In novae patriae regione silvestri coloniam constituerunt, ubi facultatem sibi fore sperabant fraterna inter se caritate vivendi. Cuius coloniae nomine hodie quoque de pristinorum incolarum origine admonemur, sed colonia ipsa suburbium nostra aetate est urbis, cui nomen est vere Graecum.

-------------------------------------------------------------------------
1) Quo ex oppido familiae emigraverunt? Quo anno?
2) Quam sectam religiosam sequebantur?
3) Quod nomen coloniae est ab iis constitutae?
4) Quod nomen Graecum est urbi, cuius pars hodie est illa colonia?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14020
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Feb 2009, 16:12

Tiberis Conso suo s.d.p.

Nonne aenigma tuum, mi optime Conse, ad sectam eorum pertinet, qui Mennonitae (2) appellantur?
quorum grex XIII familiarum Cornicum campo (Krefeld) relicto (1) anno MDCLXXXIII. (1) oppidum sive coloniam condidit, cui nomen est "oppidum Germanicum" (Germantown) (3). quod oppidum nostris temporibus pars est urbis Philadelphiae. (4)

:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10680
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigmate iterum soluto...

Beitragvon consus » Fr 20. Feb 2009, 18:05

Gratulor ex animo, mi optime Tiberis! :lol: Iterum Sphinga caecis verba nectentem modis (Sen. Oed. 92s.) feliciter superasti. Cuius ecce suspirium:
Tam celeri scripsit calamo mihi noster amicus,
Clauderet ut totum vae! mihi vocis iter.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14020
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste