aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 11. Mär 2009, 02:13

salvete , amici.

cum morbo quodam pulmonis fessus nil magis cupiam quam dormiendo dies degere,
tamen quam paucissimis potero ad novissimos nuntios vestros haec respondere velim:
Medicus domesticus hat geschrieben:constat "Yarlung Zangbo - Canyon" altissimam et logissimam (con)vallem orbis terrarum esse... :lol:

eam vallem adhuc ignotam mihi fuisse fateor. tamen an sit omnium longissima, dubito. nonne iam vallis sive fossa ,quae dicitur Africana orientalis, multo longior est ? nonne haec vallis sub cunctis fere maribus per plus centena milia chiliometrorum continuatur ? ceterum ne neglexeris, quae de Vulcano ac Neptuno dixerim !
consus hat geschrieben:Ingentes monstrat fauces Islandia nobis:
Ipsam rem reputans non reperire queo.
:-o


ergo Ulixes noster omnia per aequora errans denique in ultimam pervenit Thulem (sive Islandiam). :klatsch:
euge! nomen illius loci restat; quem gugulando perfacile te inventurum mihi persuasum est.

optime vale / valete ! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mi 11. Mär 2009, 11:21

mox revalescas, ut scribas aenigmata multa in hoc foro.....

Gruss vom Medicus :)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Ulixes arcana detegendi cupiditate incensus:

Beitragvon consus » Mi 11. Mär 2009, 12:58

Aequore me licto tandem tenet ultima Thule:
Insula flammipotens nunc peragranda mihi.
:-D

Spero, optime mi Tiberis, mox te morbo levatum iri.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 11. Mär 2009, 15:39

Salve Tiberis Saltes!

Vide:
saltatio valde optanda!
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Per insulam errans...

Beitragvon consus » Mi 11. Mär 2009, 22:09

Þingvellir peragro, vallem quam Mulciber ipse
Damnifico quondam diffidit igne furens.
Distinet Europen abs te, nova terra, vorago,
qua nihil - o mirum - maius in orbe vides.



----------------------
Addendum:
omnes viri ... in convalle ...> omnium virorum hiatus < Al-manna-gjá
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 13. Mär 2009, 00:33

haud minore ingenio quam sagacitate tandem in vallem quaesitam pervenisti.
perfectissime solutum, mi optime Conse ! :klatsch:
ceterum mihi parco in respondendo , quaeso, ignosce. sed morbus me impedit, quominus plura scribam.. :(
optime vale, mi amice !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 20. Apr 2009, 00:04

Tiberis amicis suis s.d.p.

cum e morbo magis magisque in dies convalescerem, animus me hortabatur, ut fora nostra diu desiderata repeterem. quae cum percurrerem, mirabar statum ipsorum aenigmatum , ex quibus semper tantam cepi voluptatem, ex plus VI septimanis prorsus immutatum esse: novissimo enim aenigmate meo soluto Consus, amicus noster, qui novum aenigma ponere ordine debuit, adhuc cessabat. (non possum credere te, mi Conse, me redeuntem exspectavisse :D )
agedum, mea Sphinx Rhenana, cedo aenigma! soluturi te salutant ! :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 20. Apr 2009, 10:09

Consus Tiberi amico suo praestantissimo s.d.p.
Equidem cum graviter de valetudine tua pertimuerim, valde nunc gaudeo te ex morbo convalescentem in fora redisse. Mihi crede: Novum aenigma non prius mihi proponendum esse censebam quam te recreatum viderem. Mox aenigmate scilicet excogitato revertar.
Bene et feliciter vale.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Ecce novum...

Beitragvon consus » Di 21. Apr 2009, 17:07

Ecce novum aenigma, amici carissimi...
________________________________________________________________________

De sacro quodam loco
Est celeber collis, summa perfectus et arte:
Orbes tres sursum, quinque quadrata basis:
Pars minor assidue maiori desuper inest,
Eminet in summo sancta rotunda domus,
Multis aediculis infra circumdata parvis:
Lumine perfusi gloria lausque viri.
Multas per gentes vecto ne spes tibi desit:
Distat ab Europa milia multa locus.

_______________________________________________________________________

Quid? Ubi?

:chefren:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 21. Apr 2009, 21:35

Tiberis Conso, amico suo, s.d.p.

equidem puto - ni fallor - talem aedem sacram, qualem descripsisti, ad templa Buddhistica pertinere.
nonne agitur de Buddhanath, templo celeberrimo Nepalensi ? :? mihi dubitanti quaeso ignosce ut rerum Buddhisticarum minime perito :(

optime vale!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 21. Apr 2009, 22:07

Bene, bene, mi Tiberis! Collis quidem ille ingeniosissime factus ad Buddhae cultum pertinet, sed - pro dolor - alio loco reperitur. Conscende quaeso aeroplanum, et trans mare invenies "multos Buddhas"... :-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 21. Apr 2009, 23:15

salve, mi Conse !

cum per oceanum Indicum volarem et in Iavam insulam despicerem, hanc pyramidem ingentem Buddhae sacram inveni :http://icos-ncopp.com/home/borobudur3.jpg, cui nomen Borobodur...

:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De Borobudur monumento

Beitragvon consus » Mi 22. Apr 2009, 10:04

Ita est ut scribis, mi optime Tiberis, gratulor :klatsch:. Nonne pyramis digna est summa admiratione? Quod monumentum ab hominibus incredibili ad ratiocinandum sagacitate praeditis constructum videtur esse, ut ante oculos semper nobis sit mundi perfecti et absoluti imago.
Bene et feliciter vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 22. Apr 2009, 20:32

Tiberis amicis suis s.d.p.


Eminet in scopulo castellum ad litora ponti,
sedes nobilium quod fuit ante virum.

ingeniosus ibi vir quondam tempus agebat,
excellentia qui hic carmina composuit.

semita amoena maris super ardua litora ducit,
saepe dicitur hac isse poeta via.

nomen carminibus sedes dedit illa poetae,
cuius amoena viri semita nomen habet.


qui poeta?
nomen castelli ?

:-D
Zuletzt geändert von Tiberis am Mi 22. Apr 2009, 21:15, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mi 22. Apr 2009, 21:08

Haec elegis clarum tribuerunt moenia nomen,
quae superant Hadriam condita rupe fera.
Praga uirum genuit, patria est Europa poetae,
Heluetii tumulis ossa sepulta tenent.


Poetam a te, optime Tiberis, quaesitum Rilken (si licet hoc accusatiuo uti) esse suspicor, quem quodam in castello, cui nomen Duino est, illos elegos praeclaros composuisse constat.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste

cron