cum morbo quodam pulmonis fessus nil magis cupiam quam dormiendo dies degere,
tamen quam paucissimis potero ad novissimos nuntios vestros haec respondere velim:
Medicus domesticus hat geschrieben:constat "Yarlung Zangbo - Canyon" altissimam et logissimam (con)vallem orbis terrarum esse...
eam vallem adhuc ignotam mihi fuisse fateor. tamen an sit omnium longissima, dubito. nonne iam vallis sive fossa ,quae dicitur Africana orientalis, multo longior est ? nonne haec vallis sub cunctis fere maribus per plus centena milia chiliometrorum continuatur ? ceterum ne neglexeris, quae de Vulcano ac Neptuno dixerim !
consus hat geschrieben:Ingentes monstrat fauces Islandia nobis:Ipsam rem reputans non reperire queo.
ergo Ulixes noster omnia per aequora errans denique in ultimam pervenit Thulem (sive Islandiam).
euge! nomen illius loci restat; quem gugulando perfacile te inventurum mihi persuasum est.
optime vale / valete !