aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 22. Apr 2009, 21:19

politissimis versibus aenigma solvisti, mi Zythophile. gratulor ! :klatsch:
nunc autem interrogata tua exspectamus..
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mi 22. Apr 2009, 21:50

Ex hoc lustra decem sunt lapsa et saecula quinque,
ex quo tempore rex maximus ortus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

-

Beitragvon consus » Mi 22. Apr 2009, 22:10

Fortes fortuna adiuvat, mi Zythophile. Domum modo reversus aenigmate tuo lecto hoc ausim scribere:

Regem illum maximum puto esse Maximilianum I, qui in Austria natus est XI Kal. Apr. anno Domni MCDLIX.

:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mi 22. Apr 2009, 22:20

Es nimium sapiens; quaesitum, Conse, reuelas.
Cetera ut hic liceat ponere metra, rogo:

Vrbs noua ei patria est, adulescens sceptra paterna
accipit; - heu! - casu decidit uxor amans.
Custodit uacuum tumulum nigra turba uirorum,
qua mouet in pulchris uallibus Oehnus aquas.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De Maximiliano I eiusque imagine

Beitragvon consus » Mi 22. Apr 2009, 22:59

Salve, Zythophile, salvete, amici pariter omnes.
Clarissima illa Maximiliani I imago, quam a. s. MDXIX Albertus pinxit Durerus, hac ornata est inscriptione:
Potentissimus maximus et invictissimus Caesar Maximilianus
qui cunctos sui temporis reges et principles iusticia prudencia
magnanimitate liberalitate praecipue vero bellica laude et
animi fortitudine superavit natus est anno salutis humanae
MCCCCLIX die Marcii IX vixit annos LIX menses IX dies XXV
decessit vero anno MDXIX mensis Ianuarii die XII quem Deus
Opt. Max. in numerum vivencium referre velit.

Imaginem conspici licet Vindobonae (KHM: http://bilddatenbank.khm.at/viewArtefact?id=617).
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

De Maximiliano addendum

Beitragvon Zythophilus » Do 23. Apr 2009, 09:22

Caesareos rapuit mors pallida, rex, tibi honores
atque aequat reliquis ultima te hora uiris.
Qui fueras dominus, dominus te maior ad aulam
auocat. Addatur pax requiesque tibi!

http://static.kulturserver-graz.at/kal/bilder/1177584677_1.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De mirabili quodom loco: Quid? Ubi?

Beitragvon consus » Do 23. Apr 2009, 13:19

Est locus in terris: aditus tibi non nisi lembo,
aethera nec cernes hic nisi subter aquam.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Do 23. Apr 2009, 14:04

Forsitan loquaris, o amice obscuritatis, illo de antro, quod dicunt caeruleum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De antro caeruleo

Beitragvon consus » Do 23. Apr 2009, 15:00

Optime, amice mi doctissime, rem indagasti. Gratulor. :stretch: Equidem legendum esse censeo, quid Augustus Copiscus poeta (vulgo August Kopisch) aliique scriptores de antro illo caeruleo scripserint: http://www.goethezeitportal.de/index.php?id=capri_grotte.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Do 23. Apr 2009, 15:32

Salvete,

Est locus in Bavaria situs
frigidissimus hieme.......
signum est lacus parvus
sed lacus regius est celebrior
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon romane » Do 23. Apr 2009, 16:13

Schönau am Königssee
Die Freiheit ist ein seltsames Wesen - wenn man es gefangen hat, ist es verschwunden

www.mbradtke.de
Benutzeravatar
romane
Pater patriae
 
Beiträge: 11669
Registriert: Fr 31. Mai 2002, 10:33
Wohnort: Niedersachsen

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Do 23. Apr 2009, 16:25

Salve romane,
invenisti "Schönau am Königssee"...oppidum apud lacum regium situm :)
Aenigma autem non solutum est.....
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Beitragvon consus » Do 23. Apr 2009, 17:43

Nonne lacus est, o Medice Domestice, cui nomen Theodiscum (sive Bavaricum) Funtensee?
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Do 23. Apr 2009, 17:46

Salve, optime conse! Solutionem aenigmatis invenisti! :klatsch:
"Funtensee/Kärlingerhaus" locus frigidissimus Germanicae est :)
http://www.focus.de/reisen/urlaubstipps ... 04033.html
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Do 23. Apr 2009, 18:08

SALVETE
Tetrastichon de antro caeruleo anteponi nouo aenigmati liceat:
Admouet huic homines mirantes lembulus antro,
altera enim non est semita sicca pedi.
Caeruleis radiis loca debent nomen amoena,
cum modo lux per aquas possit inire maris.

Nolite me pigrum esse arbitrari, sodales. Eccem nouum:
Celsa ferunt animal Asiae iuga habere pilosum.
Bestia sit squalens, quaerimus, an sit homo.


VALETE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste