Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Tiberis hat geschrieben:quod ad me ipsum attinet, per sex fere menses in disciplina illo libro ab Ioanne Oerberg composito - magistratibus invitis -usus sum, cui titulus "lingua Latina".
ille liber non ad vertendum attinere mihi videtur, sed ad legendum; id potissimum esse novum! tu qua ratione textus Oerbergianos discipulos tractare iussisti?
ille ego qui hat geschrieben:Nonne quaedam difficultates ex eo ortae sunt, quod vocabulorum et grammaticae apud Oerbergium progressus verisimiliter differebat ab eis libris, quibus collegae tui utebantur?
ille ego qui hat geschrieben:salvete sodales,
complures in numero vestro esse magistros non nescio. quis autem iam conatus est discipulos sic Latine docere, ut cum eis Latine loqueretur? quomodo contigit? placebatne discipulis? meliusne aut citius discunt?
valete.
p.s.: de hac enim re his paucis diebus in locutorio (chat) nostro frequens erat sermo!
Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 35 Gäste