hoc epistolium, quod Conso scripsi (quippe cum is ad rem quandam grammaticam illustrandam exempli causa enuntiatum finxisset, quo Thoman Berhard scriptorem Austriacum laudaret), etiam in medium proferre mihi placuit - audiendi cupido, vos quid de illo scriptore atque poeta censeatis quique libri eius vobis dilectissimi sint - age, legite et respondete:
Christianus Conso suo amico humanissimo s.
plurimas gratias tibi ago! [...]
sed magis res ipsa movet: quamquam adhuc non plurima a Thoma illo Bernhard conscripta legi, iamnunc ille mihi gratissimus est. legi enim "de Ludovici Wittgenstein nepote" et "de lignatione", quem librum Marcellus ille Reich-Ranicki in "canona" suum recepit atque inter viginti optimas fabulas Milesias [sive Romanicas] Germanice conscriptas numeravit - ut eam fabellam, quae "de pileo" est, omittam - quae quoque iucundissima est!! casu atque fortuito nuper sodalis quidam Erlangensis iucundissimus, qui quondam etiam haec in fora descendere solitus est [...], eundum illum de arte photographica locum iocosum (qui tamen nescioquid veri continere mihi videatur), qui olim in aenigmatis a te quaesitus est, proposuit, quo cur ipsum tantopere photographari pigeret, demonstraret
qui libri Bernhardii tibi imprimis in deliciis sunt? placentne etiam fabulae scaenicae? quam primum eam legere velim, quae "de consuetudinis vi" inscribitur.
id quod summe miratus sum: Vindobonae cum complures Latinitatis fautores convenire liceret - in quibus Zythophilum et [...] quendam litterarum studiosum -, hic mihi dixit Bernhardii librum se certe nullum umquam vel attacturum esse, ut qui Austriae male dixisset eamque quasi conspurcavisset. nonne unusquisque Germanus scriptori Germano, qui in Germaniam omnibus modis invehatur, facile ignoscat, quin eum eo maioribus laudibus efferat ...? [...]
bene vale