von Tiberis » Do 7. Apr 2016, 22:40
Tiberis Conso, amico suo humanissimo,s.d.p.
recte monuisti et in sententia supra dicta fieri posse, ut verbum auxiliare (sunt) omittatur. sed vehementer dubito, num probabilis sit haec detractio, licet lege grammatica concedatur. quae cum duas in una sententia detractiones fieri non vetet, tamen istum dicendi modum ab usu ac consuetudine sermonis Latini longe abhorrere censeo. nonne summae est arrogantiae hominem parum Latine scientem eo uti sermone, qui apud ipsum Ciceronem, virum vere facundissimum, rarissimus inveniatur?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis