von Tiberis » Di 26. Jul 2016, 15:05
Tiberis Conso, amico suo humanissimo, s.d.p.
Rem publicam supplicium de civibus sumere minime probandum est. gubernatores sanctitatem vitae semper servare oportet!
tamen illud Petrarcae minime mihi placet. nonne in omni fere rei publicae constitutione legimus ius a populo oriri ? nonne superbiae vel arrogantiae est sententiam plebis neglegere? caveamus, ne, si illius dicta probemus, fundamenta civitatis periclitemur!
sed, ut ait Horatius noster, "est modus in rebus, sunt certi denique fines."
cuilibet rei populum suffragari minime est probandum. imprimis videndum est, ne iura humana minuantur, quod quidem fieret, si populus poenae capitis suffragaretur.
ego quidem censeo numquam nos erraturos esse, si ex re publica Helvetica exemplum nobis sumamus, in qua, cum populus plurimum possit, ius et aequitas optime praestantur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis