meta aut destinatum?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

meta aut destinatum?

Beitragvon MusaClaudicans » Fr 16. Jun 2017, 15:11

Salvete,

quomodo "Ziel(scheibe)" latine dicam?

Inveni verba metae et destinati, ex quibus mihi verbum destinati aptior esse videtur (propter sententiam "destinatum petere"*).

Quid vos sentitis?



*cf. Georges (1910)
Omnia possideat, non possidet aera Minos. (Ov. Met. 8,187)
MusaClaudicans
Quaestor
 
Beiträge: 54
Registriert: So 3. Mär 2013, 12:05

Re: meta aut destinatum?

Beitragvon Tiberis » Sa 17. Jun 2017, 13:10

recte es opinata destinatum id esse, quod lingua Theodisca "Ziel(scheibe)" appellamus. Illo enim verbo sagittarii rem significabant, quae ictu sagittarum feriebatur. contra "meta" locum vel tempus significare solet, ex quo petito revertimur vel retrorsum aliquid cedit, cf. Verg.Aen.5,835 Iamque fere mediam caeli nox umida metam contigerat
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: meta aut destinatum?

Beitragvon MusaClaudicans » So 18. Jun 2017, 17:37

Gratias tibi ago, Tiberis :)
Omnia possideat, non possidet aera Minos. (Ov. Met. 8,187)
MusaClaudicans
Quaestor
 
Beiträge: 54
Registriert: So 3. Mär 2013, 12:05

Re: meta aut destinatum?

Beitragvon ille ego qui » Di 4. Jul 2017, 18:47

si fieri potest, muta indicem huius fili, ut sit "meta an destinatum?" ;-)
valeas.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste