Egō, quī ā ferē omnibus hominibus malē audiam, etiam illī dominō ac paene deō artis *stilisticae odiō certē sum. Hīs enim temporibus ferē omnēs hominēs cum *islāmistīs barbātīs contrā lēgem Germāniae fundāmentālem coniūrasse videntur. Neque īnscrīptum est in fronte ūnīuscuiusque, quid dē rē pūblicā sentīret. Possit igitur esse ūnusquisque vestrum bellātor *Islāmicus (Germānicē: "Dschihadist"). Ipse mē interrogō, quis adversārius cultūs atque hūmānitātis Iūdaeōrum Chrīstiānōrum nōn sit. Etiam eī, quī Latīnē loquī sciunt, profugōs quidem genus optimās, indigenās genus *subhūmānum, ut ita dīcam, dūcunt. Gubernātrīcem Germāniae rīcīnam populum Germānōrum ad interneciōnem redigere - id quod "*genticīdium" vocātur - velle nuntiātum est, ut Germānia ab *islāmistīs barbātīs incolerētur. Haec "commūtātiō populī" - Germānicē: "Umvolkung" - vocātur. Gubernātrīx nostra fīlia *Adolphī *Hitler esse fertur. Haec et alia in pāginīs *prosōpobiblicīs gregis *Pegidae aliōrumque gregium, quibus *islāmus odiō est, lēgī: gubernātrīcem nostram tertium imperium, quod dīcitur, ad vītam revocāre velle, eam ūnā cum illā dominā "Gaga" in grege *Satanicō versārī... eqs. Hic nuntius novissimus est: comitiīs mēnse Septembrī habitīs gubernātrīcem indigenīs ē domibus suīs ēicere et domicilia nostra profugīs dare velle.
Timeō, nē ab hominibus nōn regāmur, sed ab aliēnigenīs (vel animālibus *extrāterrestribus) ā sōle *Vēgā oriundīs, quī mundum nostrum invāserint et expugnātūrī sint. Aliēnigenae tōtum genus hūmānum ab *islāmistīs barbātīs exstinguī volunt, ut ipsī mundum nostrum incolant. Vīra minima vel *nanovīra cerebra hominum polīticōrum invāsērunt, ut gubernātōrēs rērum pūblicārum nostrārum ab aliēnigenīs regerentur. Aliēnigenae statiōnem caelestem in circuitū planētae Sāturnī posuērunt, quā ē statiōne illa *nanovīra gubernant. Eam lūnam Sāturnī, quae "Mimas" appellātur, statiōnem caelestem et quasi "stellam mortiferam" esse ex imāginibus facile cognōscī potest:
Ēn aliēnigenam in illā statiōne caelestī sedentem et *nanovīra gubernantem!
https://qph.ec.quoracdn.net/main-qimg-39da2b78a754a0374ba12c5ef279ceb9-cSed maximē aliēnigenae eōs, quī holeribus vēscuntur, timent. Nam illī hominēs "*Vēgānī" vocantur et, ut ita dīcam, ἀνθρωποφάγοι - vel Latīnē: comēsōrēs hominum - sunt et aliēnigenōs ā sōle *Vēgā oriundōs comedere solent. Neque igitur quisquam existimet *Vēgānōs ā carne abstinēre. Scīlicet abstinent ā carne terrestrī neque *extraterrestrī. *Vēgānī igitur dignī sunt, quī *ξενοφάγοι appellentur.
Thōmās vester, cuius vēsīca neque mēns resānāta est.