de foro nimis quieto

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » So 3. Sep 2017, 15:37

ThomasVulpius hat geschrieben:Mē enim praesente disputātiōnēs vīvidae fīunt, contrōversiae ācrēs sunt.

:D
quaenam - dic mihi! - disputationes?
controversia quid tibi videtur?
nugas propositas ineptiasque
aptas num esse putas satisque dignas,
acri quas animo gravique mente
ardentes cupidique disseramus?
:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » So 3. Sep 2017, 16:17

Tiberis hat geschrieben:quaenam - dic mihi! - disputationes?
controversia quid tibi videtur?
nugas propositas ineptiasque
aptas num esse putas satisque dignas,
acri quas animo gravique mente
ardentes cupidique disseramus?
:roll:


Ita est! Semper est philosophicē disputandum dē cadāveribus ambulantibus, dē figūrīs nārrātiōnum *Nippōnicārum dēlīneātis, dē dracōnum rēgīnā, dē aliēnigenīs ā sōle *Vēgā oriundīs, dē vermibus rapidīs - quam diū dē eīs nōn iam locūtus sum! - aliīsque eius generis animālibus. :D :lol:

Mihī quidem persuāsum est M. Cicerōnem, sī hāc aetāte vīveret, neque dē philosophiā nec rē pūblicā sed dē figūrīs narrātiōnum *Nippōnicārum dēlīneātīs et rēgīnā dracōnum dissertūrum fuisse. Quid enim potest esse antīquius quam disserere, utrum *Rebecca *Lee, quae arma ambābus manibus tenet, an *Daenerys *Targaryen, quae dracōne ignivomō vehitur, plūrīs *islāmistās barbātōs aut imbre plumbeōrum tēlōrum perforārit aut ignī, quem *Drōgō ex ōre anhēlāsset, cremārit? Quid dīcam dē vermibus rapidīs, quī sub solō celeriter prōserpentēs domōs urbis *Raccae suffodiant, ut corruant et dē terrā dētrahantur, aut dē *Godzillā, dracōne immānī, quī omnibus *Nippōniae officīnīs *nucleāribus dēvorātīs Arabiam petierit, ut urbem *Meccam ignī, quem ex ōre anhēlāret, combūreret ruīnāsque conculcāret? Quis est, quī negāre audeat mē, quī magus āter atque discipulus dominī *Voldemort sim, magīā ātrā mortuōs ē sepulcrīs Syriae excitāsse, ut per urbem *Raccam titubantēs omnīs, quī īnsānā quādam rūpem *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam atque *Meccae conditam adōrandī cupiditāte effrēnātī essent, dīlacerārent eōrumque intestīna crūda dēvorārent?
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Do 14. Sep 2017, 15:29

Unde scīs mē patrī *Eichenseer favēre? Fortasse quia tibī nōtus sum. Neque tīrō, sed quasi dominus ac paene deus artis *stilisticae esse vidēris. Quis sīs, scīre aveō. Ut speculātor clandestīnus per rēte rēpis et omnia, quae comperistī, colligis, ut dē ūnōquōque omnia sciās. Est igitur suspīciō mihī, quis sīs. Praetereā ob eam causam rēbus ā mē prōpositīs nēmō respondet, quod in forō Graecō aut scrīpta Graeca in sermōnem patrium convertō aut ipse Graecē scrībō - id quod ferē nēmō intellegit. Hoc faciō, ut studiōsae cuidam, quae ingeniōsa atque iūcunda est, admīrātiōnī sim. Quid autem sit causae, cūr in forō Graecō Graecē nōn scrībam, nōn videō. Praetereā ratiō *Ørbergiāna mihī omnīnō ignōta est. Magis enim mihī ratiō *Goergemanniāna placet - Graecē scrībendī scīlicet!

https://www.amazon.de/Griechische-Stil%C3%BCbungen-Formenlehre-Sprachwissenschaftliche-Studienb%C3%BCcher/dp/3825367371/ref=sr_1_3?s=books&ie=UTF8&qid=1505396341&sr=1-3&keywords=G%C3%B6rgemanns
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Dē morbō meō

Beitragvon ThomasVulpius » Do 14. Sep 2017, 15:55

Multī sunt, quī mīrentur mē tōtum tempus īnsulsās rēs prōpōnere; quōrundam etiam in odia incurrō. Quā rē id faciam, fortasse requīritis. Animus enim meus, cum in linguīs antīquīs versor, *endorphīnīs, quae dīcuntur, perfunditur. Tum puerāscō et ut adulēscentulus puerīlia tractō. Saepe etiam ipse dē meīs nūgīs cachinnō. Fingite igitur animīs vestrīs mē puerum tredecim annōrum esse, quī expedītē Latīnē, Graecē, *Sānscritē scrībat!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon Tiberis » Do 14. Sep 2017, 18:04

ThomasVulpius hat geschrieben: Tum puerāscō et ut adulēscentulus puerīlia tractō


Coi fanciulli e co’ dementi
spesso giova il simular;
partiam pur, ma quel ch’ei tenti
non lasciamo d’osservar.


(Rigoletto, actus II)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 15. Sep 2017, 11:51

Stomachatus hat geschrieben:forum stercore tuo inquinatum.


Quī Graecē nescit, eī nōn licet scrīpta mea "stercus" nōmināre.
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Fr 15. Sep 2017, 11:55, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 15. Sep 2017, 11:54

Stomachatus hat geschrieben:adamussim didicisti rationem Saravipontanam


Complūribus decenniīs ante Latīnē loquendī conventibus, quōs Pater *Eichenseer īnstituēbat, interesse solēbam.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 15. Sep 2017, 11:59

Stomachatus hat geschrieben:summa ope nituntur ad Latinitatem servandam et provehendam. Attamen tu per rete mala facis praeconia, quae inceptis nostris detrimento sunt.


Certē egō ūsum linguae Latīnae nec servō neque prōvehō. Immō vērō rubrī et prasinī litterīs ēlegantiōribus nocēre mē iussērunt.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 15. Sep 2017, 12:16

Stomachatus hat geschrieben:Plus semel audivi talia: "vos loquimini latine!? Estisne ergo eiusdem farinae atque Vulpius?"


Ex verbīs tuīs facile intellegī potest tē nōn esse quempiam, sed coryphaeum Latīnē loquendī. Praetereā verba tua Vīvārium Novum, quod dīcitur, redolent. Nam Vīvāriī dē rēbus sēriīs sōlīs loquuntur neque nūgantur. Mē autem taedet colloquiōrum philosophicōrum, quod, cum studiōsus essem, tot Platōnis dialogōs lēgimus, ut vōcem "philosophiae" nōn iam audīre velim.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 15. Sep 2017, 12:46

Stomachatus hat geschrieben:Nunc tu gaudebis, Vulpi, inebriatus insaniâ tuâ.


Prō dolor sēria colloquia mēcum fierī nōn possunt. Cum vērīs hominibus rem mihī esse nōlō. Nam ferē omnēs hominēs mihī taediō sunt. Sed mulierēs fictās amāre soleō: Complūrēs annōs amōre *Rebeccae *Lee, figūrae dēlīneātae illīus nārrātiōnis *Nippōnicae, quae "Black Lagoon" Britannicē, Latīne "Nigra Lacūna" vocātur, captus eram. Etiam diūturnius tempus nārrātiōnēs fingēbam dē aliquā muliere, cūius nōmen prōnūntiāre nōn audeō. Quae mulier utrum vēra an ficta et commentīcia sit, praeter mē nēmō scit. Imprīmīs eius sortilegae, quae ipsa sē *Arcāniam Spīritum nōminat, nārrātiōnēs mihī placuērunt: eam - scītis, quam nōminem - esse *Durgae, Indōrum deae mortis ac bellī, incarnātiōnem vel dēscēnsiōnem vel repraesentātiōnem ob eamque causam mē oportēre eam ut deam venerārī atque etiam linguam *Sānscritam discere, ut in ōrandō dictīs Indōrum sānctīs, quae "mantra" vocantur, ūtar. Hahae! Nihil īnsulsius hōc. Statim fēcī.

Nunc autem aliam mulierem valdē adamāvī: *Daeneryn *Targaryen, rēgīnam dracōnum. Neque vērō dē illā āctrīce Britannicā, cui nōmen "Emilia Clarke" est, loquor, sed dē persōnā fictā rēgīnae rēgnī "Meereen". Eī libentissimē serviam.

Bild

Bild

Mulier ipsa mihī vix placet. Pinguiuscula enim est.

Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 16. Sep 2017, 11:15

Stomachatus hat geschrieben:Εἰ ἀρέσκει σοι, τὰ ἡλλενικά σου καθάρματα ἐρῶ ἢ κόπρον. ἀλλ` οὐκ περὶ τούτων εἶπον. Περὶ δὲ τῶν ἄλλων ὕστερον βούλομαί τι λέγειν. Σήμερον οὐκ ἔχω σχολήν.


Ἐν τῇ Ἑλληνικῇ ἀγορᾷ τὰ τοῖς (cf. BR § 189,3) πάλαι γεγραμμένα μεταγράφω (cf. Luc. Hist. Conscr. 21) εἰς τὴν ἐπιχωρίᾱν φωνήν. Οὐδὲ δίκαιος εἶ τοῦτο τὸ φιλολογικὸν ἐπιτήδευμα μέμφεσθαι. (cf. Lindemann § 31α)

Ἔτι δὲ πρὸς τούτοις μάλα γ᾽ ἥδομαι ὁρῶν σε ἑλληνιστὶ συνιέντα. Ἤδη γὰρ ἐδεδοίκη, (Zinsmeister, Stammform 86) μὴ τῆς τῶν πάλαι παιδείᾱς καταφρονῶν τὴν τῶν *Τούρκων φωνὴν βούλοιο μανθάνειν, ἵνα κυνὸς δίκην (cf. BR § 198, Anm. 2) προσκυνοίης τὸν βοσπόριον *Σουλτανὸν *Τουρκίζων. ("es mit den Türken haltend"; cf. Μηδίζειν LSJ: "side with the Medes")
Zuletzt geändert von ThomasVulpius am Sa 23. Sep 2017, 10:45, insgesamt 4-mal geändert.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 16. Sep 2017, 11:47

Stomachatus hat geschrieben:Si magister tuus, o Vulpi, legeret omnia quae his diebus hoc in foro edidisti, certe gauderet.


Sī mē mōribus patris *Eichenseer favēre putēs, errēs. Is enim, quamquam *Monachī apud professōrem *Rubenbauer linguae Latīnae studuerat, cōnsultō atque dēditā operā genus dīcendī classicum, quod dīcitur, neglēxit et Augustīnum imitātus est, dē quō dissertātiōnem cōnscrīpserat. Semper igitur mihī et patrī *Eichenseer dē modō loquendī rixae fuērunt. Cum enim excursiōnem facientēs *Mediolānī in forō aliquō versārēmur, pater *Eichenseer ex mē quaesīvit, ubī aliī essent. Tum eōs templum Chrīstiānum obīre respondī. Sed ille valdē mē reprehendit atque vituperāvit, quod falsō verbō ūsus essem. Hoc aedificium ecclēsiam nōminārī voluit. Sed vōx "ecclēsiae" Graecā est et "comitia" significat. Id patrī *Eichenseer displicuit et mē pāgānum vocāvit. Tantum differēbat eius genus dīcendī et meum, ut egō quidem *Cicerōniānē, sed ille, quippe quī monachus esset, *biblicē, ut ita dīcam, locūtus sit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 16. Sep 2017, 13:44

Stomachatus hat geschrieben:Inspicienti enim paginam quae continet scripta in foro recentissima (volgo: "Aktive Themen"), nulla nisi tua apparent, quibus nemo rescripsit.


Nōnne tū ipse hoc in forum argūmentum (Britannicē: "thread"), quod "illīus exercitātiōnēs *stilisticae" īnscrībitur, imposuistī? Quō in argūmentō et tū et aliī, quōmodo hoc aut illud Latīnē dīcerētur, quaesīvistis.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 16. Sep 2017, 13:57

Stomachatus hat geschrieben:Quod mihi movet bilem, ut patet. Nam pessum das labores eorum, qui student divulgare rationem Ørbergianam.


Meīs rēbus ferē nēminem respondēre dīxistī. Quōmodo pessum dem labōrēs eōrum, quī ūsum linguae Latīnae prōvehere velint, cum nēmō rēs meās lēgat? Sumne spīritus malus, quī magīā ātrā pessum det cōnātūs eōrum, quī circulōs Latīnōs conditūrī sint? Neque causa est in mē, quod studia tua quam plūrimōrum hominum animōs alliciendī ad Latīnē loquendum tibī nōn satis magnōs prōcessūs fēcisse videntur.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de foro nimis quieto

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 16. Sep 2017, 14:03

Stomachatus hat geschrieben:Plus semel audivi talia: "vos loquimini latine!? Estisne ergo eiusdem farinae atque Vulpius?"


Mē cancrō mortuum esse omnibus dīc! Tum tua studia magnōs facient progessūs. Ferē omnēs animōs ad illam ratiōnem *Ørbergiānam advertent.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste