Tiberis hat geschrieben:quaenam - dic mihi! - disputationes?
controversia quid tibi videtur?
nugas propositas ineptiasque
aptas num esse putas satisque dignas,
acri quas animo gravique mente
ardentes cupidique disseramus?
Ita est! Semper est philosophicē disputandum dē cadāveribus ambulantibus, dē figūrīs nārrātiōnum *Nippōnicārum dēlīneātis, dē dracōnum rēgīnā, dē aliēnigenīs ā sōle *Vēgā oriundīs, dē vermibus rapidīs - quam diū dē eīs nōn iam locūtus sum! - aliīsque eius generis animālibus.
Mihī quidem persuāsum est M. Cicerōnem, sī hāc aetāte vīveret, neque dē philosophiā nec rē pūblicā sed dē figūrīs narrātiōnum *Nippōnicārum dēlīneātīs et rēgīnā dracōnum dissertūrum fuisse. Quid enim potest esse antīquius quam disserere, utrum *Rebecca *Lee, quae arma ambābus manibus tenet, an *Daenerys *Targaryen, quae dracōne ignivomō vehitur, plūrīs *islāmistās barbātōs aut imbre plumbeōrum tēlōrum perforārit aut ignī, quem *Drōgō ex ōre anhēlāsset, cremārit? Quid dīcam dē vermibus rapidīs, quī sub solō celeriter prōserpentēs domōs urbis *Raccae suffodiant, ut corruant et dē terrā dētrahantur, aut dē *Godzillā, dracōne immānī, quī omnibus *Nippōniae officīnīs *nucleāribus dēvorātīs Arabiam petierit, ut urbem *Meccam ignī, quem ex ōre anhēlāret, combūreret ruīnāsque conculcāret? Quis est, quī negāre audeat mē, quī magus āter atque discipulus dominī *Voldemort sim, magīā ātrā mortuōs ē sepulcrīs Syriae excitāsse, ut per urbem *Raccam titubantēs omnīs, quī īnsānā quādam rūpem *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam atque *Meccae conditam adōrandī cupiditāte effrēnātī essent, dīlacerārent eōrumque intestīna crūda dēvorārent?