De discipulis *internatis
-------------------------------------
Salvete, sodales!
Nonne aliquando iuvat verba enodare - id est: in re etymologica versari?
Nonne delectat verbum Gallicum "raison" itidem a "ratione" esse deductum atque "Saison" a "satione" (necnon "façon" a "factione")?
Nonne mirum est idemque iucundum verba Germanica "Referat", "Dezernat", "Inserat" (<=> *Relat, Dekret, *Insert) origine esse iussivos olim a magistratibus ascriptos (réferat! decérnat! ínserat!), postea tamen - accentu maxime - accommodatos ad tales voces, quales sunt "Diktát" aut "Konsulát" (qui "consulatus" nescio quando in genus neutrale videtur abisse). Huc adde, quod - simillime - verbum Anglicum "recipe (Rezept)" ad imperativum (recipe!) redire profitentur.
Nunc autem hac potissimum re moveor: quomodo compositum sit vel unde ductum vocabulum "Internat". Patet id quidem tractum esse ab adiectivo "interni" (hactenus Dudenius quoque ). Sed nonne probabile videtur eandem relationem etymologicam intercedere inter voces "Lektorat" et "lektorieren" (*lectorare) atque inter "Internat" et "internieren" (*internare)? Quid vobis videtur?
Valeatis