Betreff: ad Monacenses Bavarosque superioresStomachatus hat geschrieben:Aquarius hat geschrieben:Attamen, nisi me oculi decipiunt, Vulpius ex omnibus forensibus unus est qui serio respondit huic praeconio.
ThomasVulpius hat geschrieben:Etiamne eīs, quī Graecē loquendī studiōsī sunt, tē adīre licet?
Minime gentium. Est iocus verbis tectis prolatus. Nam Vulpius solet ridere "illum" quod nesciat graece. Huc additur quod Vulpius procul a Monachio habitat.
Salvete!
Nonnulli mihi privatis nuntiis responderunt - sine cura igitur sitis
Ne gravius, quam par est, feramus ioca nugasque Vulpianas! ne ego quidem aegre fero Vulpium mecum aliquando cavillari - ut parum Graece docto. neque enim multis illis mensibus, quibus morbo gravissimus huc ne accederet prohibebatur, plurima hic colloquia orta sunt Latina - neque doctiora, neque familiariora - ad quae quidem, quod expertus sum, huius fori sodales excitare etiam difficilius est
(aliter atque olim in locutorio "Chat" nostro, quod tamen locutorium abhinc multos annos nulla participum culpa in statum deterrimum depravatum est
). nunc contra - ut eo, unde sum digressus, aliquando revertar - aliqua saltem hic legere licet, etsi nugatoria - vel "rixatoria" ...
valeatis.