de Ephemeride moritura

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de Ephemeride moritura

Beitragvon Tiberis » Fr 9. Jun 2017, 00:34

Tiberis sodalibus s.d.p.

Quis est, qui Ephemeridem ignoret, acta diurna lingua Latina in rete pervulgata? quae cum a permultis legeretur, tamen in statum tristissimum cecidit, quod nemo , qui studeat Latinitati vivae colendae, aequo animo transire potest. Nam Ephemeris scriptoribus caret , qui nuntios pure ac Latine compositos possint afferre. Cottidie nuntios legere vitiosissimos ipsisque soloecismis abundantes res vere molestissima est.
Ipse quidem semel in septimana singulos scribo nuntios, qui sermoni Latino nescio an maxima ex parte congruant.
sed praeter me una sola (!) est , quae scribit ita, ut lectorum oculi non offendantur.
quamobrem vos, sodales spectatissimi, quorum dicendi vel scribendi facultatem compertam habeo, hortor, oro, obsecrorque, ne Ephemeridem in summo discrimine versantem silentio transeatis. hortor, oro, obsecrorque vos, ut pro se quisque nuntios quam plurimos scribat, ut Ephemeris nostra rursus vigeat ac floreat.

valete.

http://ephemeris.alcuinus.net/
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon Aquarius » Mo 16. Okt 2017, 18:16

Num quis est, qui uobis symbolas scribendas commendat? Quomodo fieri potest, nisi ita est, ut aliquis symbolam Latine scriptam proponat?
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon Tiberis » Mi 18. Okt 2017, 11:43

Si quid in Ephemeride vis publicare, Lydiam Ariminensem oportet adeas, qui negotia procurat: Lidia.brighi@istruzione.it
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon Aquarius » Fr 20. Okt 2017, 04:25

Tiberis hat geschrieben:Si quid in Ephemeride vis publicare, Lydiam Ariminensem oportet adeas, qui negotia procurat: Lidia.brighi@istruzione.it

Gratias tibi ago quod me certiorem fecisti! Illane tibi de Ephemeridis statu assentitur?
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon Aquarius » Fr 20. Okt 2017, 04:25

Tiberis hat geschrieben:Si quid in Ephemeride vis publicare, Lydiam Ariminensem oportet adeas, qui negotia procurat: Lidia.brighi@istruzione.it

Gratias tibi ago quod me certiorem fecisti! Illane tibi de Ephemeridis statu assentitur?
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon Tiberis » Fr 20. Okt 2017, 22:39

num omni ex parte mihi assentiatur, ignoro. sed non dubito, quin statum Ephemeridis similiter existimet.
postquam Herimannus Novocomensis, qui multos annos illas paginas procuraverat , mortem praematuram obiit, Andreas filius eius, adulescens viginti fere annorum, in locum eius successit. qui cum patrem in facultate Latine dicendi minime adaequaret, tamen ex eo tempore paginas Ephemeridianas nuntiis parum Latine scriptis inundabat vel potius inquinabat ita, ut vix ferri posset. ipse cum eam rem dolerem, Lydiam Ariminensem, quae illum in negotiis procurandis adiuvat, adii scilicet sperans eam id acturam esse, ut nuntios illius mendosos coerceret. sed frustra... :sad:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon Aquarius » Sa 21. Okt 2017, 02:08

Tat! Nonne scriptorum Latinitas comprobatur, antequam symbolas in publicum edant?
Nec mentitus esse uideris: Ephemeridis situm adii et fere omnes symbolae ab eo scriptae erant.
Cur te frustra eam adiisse dicis? Quid tibi respondit? Ignosce, si nimis multa rogo.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon Tiberis » Sa 21. Okt 2017, 23:40

Lydia mihi questo respondit se Andream hortaturam, ut maiorem in scribendo curam diligentiamque adhiberet. sed symbolas eius novissimas si legeris, facile cognosces eam nihil effecisse, immo operam et oleum perdidisse.
obiter: id ipsum Ephemeridi est detrimento, quod ii, qui eas paginas procurant, virtutem symbolarum omnino neglegunt. Quorum - pro dolor - nihil interesse videtur, utrum pure ac Latine aliquid scriptum sit necne, dummodo habeant, quo paginae compleantur. :x
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon Aquarius » Do 2. Nov 2017, 18:02

Eheu, capio! Praestat igitur nuntiorum male scriptorum numerum minui quam nouos scriptores allici! Is enim permulta scribit.
Ceterum, si nemo eum admonet, fieri non potest ut in scribendo melior fiat.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon ThomasVulpius » Do 2. Nov 2017, 18:23

Tiberis hat geschrieben:obiter: id ipsum Ephemeridi est detrimento, quod ii, qui eas paginas procurant, virtutem symbolarum omnino neglegunt. Quorum - pro dolor - nihil interesse videtur, utrum pure ac Latine aliquid scriptum sit necne, dummodo habeant, quo paginae compleantur. :x

Hoc egō quoque expertus sum. Nam cum annō bis mīllēsimō quīntō decimō ōrātiō in mūrīs porcellōs mea in illā ephēmeride pūblicāta esset, multa menda inesse animadvertī. Iī enim, quī ōrātiunculās ēdunt, dīmēnsiōnēs vōcum abolēvērunt et interdum falsās vōcālēs inposuērunt, īnsulsissimum autem iocum meum dēlēvērunt: Nam interiectiōne "*edehol!" sine ēnōdātiōne, quid ea sibī vellet, ūsī sunt. Quae interiectiō ex "edepol!" et vōce "holerum" composita est: Edepol + holera = *edehol!, Germānicē: "beim Gemüse!". Sed egō, quī vafer essem, tōtam ōrātiōnem corrēxī et hōc in forō pūblicāvī, ut Stomachātō bīlem movērem et quam maximum dētrīmentum pūblicae litterārum antīquārum dignitātī, quae rē vērā nōn est, afferrem. Ō tempora! Ō mūrēs!
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon Exinterator » Fr 3. Nov 2017, 15:59

ThomasVulpius hat geschrieben:

quotus quisque tam demens praeter te ipsum inveniri potest qui propter haec rideret? Porro, neminem sanae mentis illud edehol ita intellecturum esse quasi ex vocibus edepol et holus simul iunctis constet puto.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: de Ephemeride moritura

Beitragvon ThomasVulpius » So 5. Nov 2017, 16:09

Exinterator hat geschrieben:quotus quisque tam demens praeter te ipsum inveniri potest qui propter haec rideret?

Egō sōlus sum, quī hōc iocō permōtus rīdeō.

Exinterator hat geschrieben:Porro, neminem sanae mentis illud edehol ita intellecturum esse quasi ex vocibus edepol et holus simul iunctis constet puto.

Nēmō praeter mē.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Zurück zu Latine loquendi

Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste