De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uocatur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uocatur

Beitragvon Aquarius » Do 7. Dez 2017, 06:09

Modo in Italia factum est ut Papa Franciscus se uersionem orationis, quae Pater Noster dicitur, nonnullis uerbis mutandis meliorem reddere uelle diceret. Hoc praecipue ad sententiam illam "et ne nos inducas in temptationem" spectat, is enim Deum nos homines in temptationem inducere minime uelle affirmauit. Eius interpretatione Deum rogamus, ne nos in temptationem induci sinat. Num quis uerstrum Graecae linguae peritus hic est, qui me in Euangelii uerbis intelligendis auxilium ferre possit? Nam Graece nescio.
Gratias uobis ago.
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon ille ego qui » So 10. Dez 2017, 12:23

Salve, Aquari!
Gratias tibi ago, quod de hac re nos certiores fecisti, quae quin me omnino praeteriret, haud longe afuit (plura vel hic invenietis: https://www.google.de/url?sa=t&source=w ... d_&ampcf=1)

Miror equidem, num Latina quoque versio nunc mutanda sit ...
Vale! :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon Aquarius » Do 14. Dez 2017, 05:50

ille ego qui hat geschrieben:Salve, Aquari!
Gratias tibi ago, quod de hac re nos certiores fecisti, quae quin me omnino praeteriret, haud longe afuit (plura vel hic invenietis: https://www.google.de/url?sa=t&source=w ... d_&ampcf=1)

Miror equidem, num Latina quoque versio nunc mutanda sit ...
Vale! :)

Salue et tu, ille!
Eheu linguae Germanicae ignarus nexum tuum legere nequeo, num quid explicatur?
Fortasse res de uerbo temptationis pendet, quod Graece et Latine etiam probationem significare potest. Ergo Deum rogamus ne fidem nostram ita temptet, ut uacillare possit. Francisci explanationem exspectemus, ut id pro certo sciamus!
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon ille ego qui » Do 14. Dez 2017, 06:18

dicunt deum non temptare, sed diabolum...
cuias es tu?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon Aquarius » Do 14. Dez 2017, 09:11

Attamen temptandi uerbo duo sunt significatus! Aliud est "ad peccatum allicere", aliud "examinare". Diabolus homines ad peccatum allicit, Deus homines examinat. Hanc fortasse ob causam Franciscus uersionem orationis Italicam mutare uult, quia uerbum uim illam examinandi amisit. Sed pro certo non habeo pontificem talia meditari.

Italus ego sum, te autem Germanum esse suspicor. ;-)
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon marcus03 » Do 14. Dez 2017, 11:07

Aquarius hat geschrieben:Deus homines examinat.


Quid hoc sibi vult? Quomodo Deum hominem examinare putas? Exemplum, quaeso, da! :?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon Tiberis » Do 14. Dez 2017, 13:36

nescio an verbum examinandi aptum non sit ad hanc rem significandam. sed Aquario assentior, qui dixerit deum interdum fidem hominum temptare. Nonne tibi notus est Hiob?
Zuletzt geändert von Tiberis am Fr 15. Dez 2017, 13:47, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon marcus03 » Do 14. Dez 2017, 15:11

Tiberis hat geschrieben:Nonne tibi notus est Hiob?

Hiob non a Deo in tentationem ductus est, sed a Satana, cui Deus permittit, ut Hiobum omnibus vexet
malis nisi nece.
Iesus quoque non a Deo, sed a diabolo probatus esse traditur Deo absente.
Deus tantum patitur hominem in tentationem rebus duci, qui ei perniciei sint, sed ipse temptat neminem.
Ad hoc Deus Novi Testamenti a Deo Veteris Testamenti valde differt.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon sinemetu » Do 14. Dez 2017, 22:05

marcus03 hat geschrieben:
Ad hoc Deus Novi Testamenti a Deo Veteris Testamenti valde differt.


omnes id dicunt, sed utrum, deum novi testamenti et deum veteris testamenti idem esse puto.

si lego:
ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum


illam imaginem in mentem venit
https://www.express.de/news/moschee-feh ... g-18057092

Pater amans vere id vult?
Quaestor sum, quaerere quaerique possum ...
sinemetu
Senator
 
Beiträge: 4476
Registriert: Mo 2. Apr 2012, 18:02

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon consus » Do 14. Dez 2017, 22:09

Tiberis hat geschrieben:... sed Aquario assentior, qui dixerit deum interdum fidem hominum temptare. ...

Constat Deum fidem Abraham expertum esse. Considerare nos oportet imprimis Gn 22, 1sqq. "Quae postquam gesta sunt, temptavit* Deus Abraham et dixit ad eum: 'Abraham'; ille respondit: 'Adsum'. Ait ei: 'Tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum ...'", et in fine (Gn 22, 11sq.): "... Angelus Domini ... dixit ... ei: ....'nunc cognovi quod timeas Dominum...'".
___________________________________________________________________
* Nonne hoc loco verbum temptandi idem significare videtur atque verbum experiendi? Cf. experiri fidem, amorem ...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Dez 2017, 00:06

consus hat geschrieben:* Nonne hoc loco verbum temptandi idem significare videtur atque verbum experiendi? Cf. experiri fidem, amorem ...

ita est. omnino utrumque verbum similia significare videtur, cf. Ov.Met.11,107 pollicitique fidem tangendo singula temptat
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon Exinterator » Fr 15. Dez 2017, 18:29

Homo nisi Gratia ei a Domino sit collata suapte natura ad peccatum tendit, sed rursus ut Eam adipiscatur necesse est eum dignum esse cui Dominus Gratiam conferat, hoc est necesse est eum edere opera virtutis. Quapropter Dominum oramus ne nos induci in temptationem patiatur.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: De papa Francisco et de oratione, quae Pater Noster uoca

Beitragvon Aquarius » Mi 20. Dez 2017, 17:22

marcus03 hat geschrieben:
Aquarius hat geschrieben:Deus homines examinat.


Quid hoc sibi vult? Quomodo Deum hominem examinare putas? Exemplum, quaeso, da! :?

Dicere uolui temptare, probare, experiri, periclitari. Nisi erro, secundum lexicum L&S hoc quoque uerbum rectum et classicum est. http://athirdway.com/glossa/?s=examino
marcus03 hat geschrieben:Ad hoc Deus Novi Testamenti a Deo Veteris Testamenti valde differt.

Bild
Aquarius
Quaestor
 
Beiträge: 33
Registriert: Sa 16. Sep 2017, 22:36


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste