Salve iterum,
gratiae mihi agendae sunt maximae tibi pro verbis amice amicoque animo factis!
Te non ignorare puto etiam apud me utrique honorem esse!
Velim audias, quae verba obscura accipienda dentur:
Nominate quaeso duo viros, quorum alter alterius vitam quam brevissime potuit exponens aperte dixit, quid de isto cum atroci miserabilique homine tum memoratu digno sentiret, id quod linga impromptus ego Latine reddere sum conatus:
"
Ille medicus erat dentium sanandorum peritus, qui necessitate factus erat aleae lusor, homo nobilis, qui ut fines extremos pervagaretur, morbo effectum erat, philosophus, quem vita ipsa ad amaritudinem atque acerbitatem adduxerat, et procerus vir et tenuis, cui capilli erant flavi, qui haud multum afuit, quin ex pulmonibus gravi morbo afflictis moreretur, isque erat lusor, quo arte insigniorem nullum novi, iracundus quasi pugnator nova quaedam tela secum ducens, quo non modo audacius neminem, sed ne celerius quidem necare solitum esse ullum cognovi."
Valete!
Sokrates