aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Aenigma funebre

Beitragvon consus » Mo 11. Dez 2017, 14:22

Salvete, pariter omnes!

Saec. XIX A et B in hoc colloquium insolitum venisse dicuntur:

A: Iamne audivisti ossa nostra e coemiterio X translatum iri in coemeterium Y?
B: Quorsum hoc?
A: Prorsus ego nescio.
B: Ne in sepulcro quidem nobis licet quiescere – eamque stulti homines putant esse pietatem.

Quae res in hoc latet aenigmate?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 11. Dez 2017, 15:34

Conso amico suo sal.
nescio an fieri potuerit, ut Franciscus Schubert et Ludovicus van Beethoven ita inter se colloquerentur.
nam utriusque ossa primo in coemeterio Währingensi sepulta anno MDCCCLXXXVIII in coemeterium centrale sunt translata. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mo 11. Dez 2017, 16:58

Denuo gratulor amico Musarum artis peritissimo quo doctior his in foris nemo inveniri potest.

(Mirificis hodie sonis* auditis fieri non poterat quin illud aenigma proponerem.)
______________________________________
* F. Schubert D 827 et L. van Beethoven op. 31 nr. 2.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 13. Dez 2017, 19:20

consus hat geschrieben:F. Schubert D 827


o carmen suavissimum et vere dignum, quod Latine reddatur!




Heil'ge Nacht, du sinkest nieder;
Nieder wallen auch die Träume
Wie dein Mondlicht durch die Räume,
Durch der Menschen stille Brust.
Die belauschen sie mit Lust;
Rufen, wenn der Tag erwacht:
Kehre wieder, holde Nacht!
Holde Träume, kehret wieder!




Sancta nox, descendis ab aethere alto.
Lumen ut lunare domos inundat,
defluunt ad corda hominum quieta
somnia grata.

Quae libenti nos animo aucupamur.
Luce prima iam volumus vocare:
"Nox redi, iucunda! Iterum redite,
somnia grata!"
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 14. Dez 2017, 18:06

Admiror versus Tiberis quos fecit amicus
Molles: Mirifica te colit arte, Schubert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 17. Dez 2017, 19:46

Tiberis amicis suis litteratis sal.

Scriptor quidam celeberrimus , cum in libro praeclaro iuvenem arte dicendi excellentissimum commemoraret, haec fere de eius ingenio scripsit:


In toto orbe terrarum nullum fere cognovi scriptorem (…), qui pro aetate sua iuvenili in lingua utenda tam certus, tanta arte poetica imbutus, tantis ampli ingenii alis praeditus fuerit nisi virum illum ingeniosissimum, qui iam adulescens sedecim vel septendecim annorum versibus indelebilibus orationeque adhuc insuperabili annalibus linguae Theodiscae aeternis se inseruit


nomen scriptoris?
quo in libro?
nomen iuvenis?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Sokrates » So 17. Dez 2017, 22:54

Salve mi optime peritissimeque sodalis,

Scriptor: Stefan Zweig
Liber: Die Welt von Gestern
vir ingeniosus: Hugo von Hofmannsthal

Num illi sunt ii qui tibi in mentem venerunt?



Cura ut optime valeas
Sokrates
Sokrates
Proconsul
 
Beiträge: 421
Registriert: Do 15. Jul 2010, 07:40

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 18. Dez 2017, 00:25

χαιρε ω Σωκρατες,

ex animo tibi gratulor de aenigmate perfecte soluto. equidem, cum librum Stephani Zweig , qui est de aetate hesterna, summa cum voluptate revolverem, facere non potui, quin laudem scriptori illi ingeniosissimo tributam ad aenigma ponendum excerperem. :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Sokrates » Mo 18. Dez 2017, 01:00

Salve iterum,

gratiae mihi agendae sunt maximae tibi pro verbis amice amicoque animo factis!

Te non ignorare puto etiam apud me utrique honorem esse! :D
Velim audias, quae verba obscura accipienda dentur:


Nominate quaeso duo viros, quorum alter alterius vitam quam brevissime potuit exponens aperte dixit, quid de isto cum atroci miserabilique homine tum memoratu digno sentiret, id quod linga impromptus ego Latine reddere sum conatus:

"Ille medicus erat dentium sanandorum peritus, qui necessitate factus erat aleae lusor, homo nobilis, qui ut fines extremos pervagaretur, morbo effectum erat, philosophus, quem vita ipsa ad amaritudinem atque acerbitatem adduxerat, et procerus vir et tenuis, cui capilli erant flavi, qui haud multum afuit, quin ex pulmonibus gravi morbo afflictis moreretur, isque erat lusor, quo arte insigniorem nullum novi, iracundus quasi pugnator nova quaedam tela secum ducens, quo non modo audacius neminem, sed ne celerius quidem necare solitum esse ullum cognovi."

Valete!
Sokrates
Sokrates
Proconsul
 
Beiträge: 421
Registriert: Do 15. Jul 2010, 07:40

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 18. Dez 2017, 10:44

Salve, Socrates, amice peritissime - pervagans culturas priscas et eas recentiorum temporum!

Wyatt Earp

Bild

("Doc was a dentist whom necessity had made a gambler; a gentleman whom disease had made a frontier vagabond; a philosopher whom life had made a caustic wit; a long lean ash-blond fellow nearly dead with consumption, and at the same time the most skillful gambler and the nerviest, speediest, deadliest man with a gun that I ever knew.")

et ille nobilis Doc Holliday (vide infra) nominandi sunt.

Bild

Vale.
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Sokrates » Mo 18. Dez 2017, 19:49

Pro boni armentarii! :-o Iterum tu te ipsum aenigmatum sagacem solutorem praebuisti! :) Mirabili celeritate verba exposuisti, iam apparet ille Doctor...
:lol:

Palmam tibi libenter trado, qui numquam, si verbum rei decorum, omnes agros litteris defnitos, omnes linguis cinctos campos pervagari desistam!
Zuletzt geändert von Sokrates am Mo 18. Dez 2017, 22:03, insgesamt 1-mal geändert.
Sokrates
Proconsul
 
Beiträge: 421
Registriert: Do 15. Jul 2010, 07:40

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mo 18. Dez 2017, 21:37

Amicis aenigmatum amantibus Bilibaldus s.p.d.

Scriptor "noster" - vepres libidinum evocans, iuventutis suae reminiscens, se ipsum acerbe accusans - in loco quodam libri sui se captivum vinctum fuisse et esse lamentatur. Illo verbo hic utens, quo Catullus duos affectus contrarios deplorans duos versus valde notos finivit.

Quo in loco apud scriptorem nostrum hoc verbum inveniri potest?

Bild

Valete!
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Beitragvon consus » Di 19. Dez 2017, 00:49

Billibaldo amico litteratissimo s. d. p. C.
Aenigma tuum puto esse de S. Augustini Confessionibus ("vepres libidinum", II 3, 6). Quamvis timeam ne errore ducar, facere non possum quin hoc ad te scribam: Celeberrima Catulli verba (c. 85) latere videntur in initio libri tertii ("Veni Carthaginem..., III 1, 1").
Cura ut valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Di 19. Dez 2017, 09:05

Rem, amice illustratissime, paene acu tetigisti - attamen paene.
Locus ille Augustini et illud verbum, quod dolorem acerbum (er sensu Christiano etiam salutem) denotat, in libro octavo inveniri possunt.
Agedum!
:)
Benutzeravatar
Willimox
Senator
 
Beiträge: 2725
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Exinterator » Di 19. Dez 2017, 13:49

librum fere totum evolvi at nihil repperii: nonne matri Monicae verba illa referenda sunt?
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 43 Gäste