Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 17. Dez 2017, 15:44

Nos gaudere iubet, cum flagrat, tertia flamma.
Adueniet Christus, spes hominumque salus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 22. Dez 2017, 23:14

Adueni, diuine puer, relinque
regiam caeli stabulique faenum
triste caeci pauperiemque duram,
rex, pete, noster!

Te uocat, desiderat, optat omnis,
Christe, fidorum populus; precamur:
„Ad tuos descende, fuga tenebras,
redde salutem!“

Aduola, custos ouium gregisque
pastor, atque audi Domino canentes
angelos laudaque Deum fideli
tu quoque uoce!

Quem tegit faenum uigilante matre,
turba miratur reuerens putatque
principem pacis puerum stupentque
bos asinusque.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De festo Nativitatis Domini

Beitragvon consus » Mo 25. Dez 2017, 14:47

Converti in Latinum carmen quo Joachim Ringelnatz festum Nativitatis Domini celebravit.

Sonans amore transit lucem cerei
Natale tempus, silvas fragrantes olens,
Fortuna et pura limen spargit floribus
Pulchris iam pridem transactorum temporum.
Manus se iungunt arto inter se circulo
Priscumque carmen Christum laudans et Deum
Pectus pertemptat et quiete nuntiat
Parvas res et minutas esse amplissimas.


Equidem amicis pariter omnibus laetissimos precor dies festos.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13531
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 26. Dez 2017, 09:04

Cum caedant lapides Stephani mortalia membra,
uiuus et illisus spiritus eius erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 26. Dez 2017, 09:55

Post tua sacra dies modo sex, Stephane, annus habebit.
Tunc cum mense nouo iam nouus annus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De festo Nativitatis Domini

Beitragvon ille ego qui » Di 26. Dez 2017, 12:13

consus hat geschrieben:Converti in Latinum carmen quo Joachim Ringelnatz festum Nativitatis Domini celebravit.

Sonans amore transit lucem cerei
Natale tempus, silvas fragrantes olens,
Fortuna et pura limen spargit floribus
Pulchris iam pridem transactorum temporum.
Manus se iungunt arto inter se circulo
Priscumque carmen Christum laudans et Deum
Pectus pertemptat et quiete nuntiat
Parvas res et minutas esse amplissimas.


Equidem amicis pariter omnibus laetissimos precor dies festos.


Aequo rarius apparet me hasce nugas inspicere! valde placet istud tuum carmen Ringelnatzianum lepidissimum!
hoc unum velim abs te quaerere, num etiam "sonans amorem" scribi potuisse putes?
Sint tibi - cum tuis - dies quam laetissimi! vale!
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Di 26. Dez 2017, 12:15

privatim scripturus eram... sed esto... ;)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 26. Dez 2017, 19:10

Inruit in plateam mammas nudata Petrinam
femina, sed nudo corpore iam uir adest.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Di 26. Dez 2017, 19:36

Zythophilus hat geschrieben:mammas nudata

Heliades pectora palmis caesae te salvere iubent. Vivat accusativus Graecus! :klatsch:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6883
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Di 26. Dez 2017, 21:39

marcus03 hat geschrieben:
Zythophilus hat geschrieben:mammas nudata

Heliades pectora palmis caesae te salvere iubent. Vivat accusativus Graecus! :klatsch:



nudo corpore = Abl. abs. nominalis? ;-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 26. Dez 2017, 22:10

ille hat geschrieben:nudo corpore = Abl. abs. nominalis?

Abl.qual.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Di 26. Dez 2017, 22:31

si ita est, non intellego ... qui viri adsunt et ipsi nudati?
ablativum absolutum intellexissem - ut adessent viri eam ipsam ob causam, quod corpus (sc. feminae) nudum esset ;-)
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 26. Dez 2017, 22:58

Si praesepe in platea Petrina positum cognosses, melius intellegeres. De legibus grammaticis certe non agitur.
https://www.katholisches.info/2017/12/w ... provokant/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 26. Dez 2017, 23:00

Etiam de femina mammas nudata nondum legisse uideris http://www.spiegel.de/panorama/leute/fe ... 84998.html
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15223
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Di 26. Dez 2017, 23:00

:-o
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5353
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste

cron