Quis ignorat hosce versus Geotheanos e carmine "De artis magicae tirone" promptos:
In die Ecke,
Besen! Besen!
Seid's gewesen.
Quos versus aliquando dubito rectene intellegam. Gratum feceritis, si me adiuveritis.
Ut initium faciam: Estne illud "seid" imperativus?
"Seid es gewesen!" = "Vos iubeo fuisse = nunc non iam esse ("es" - sc. ista monstra)."
an potius - deest enim singum exclamationis (= !) - indicativus:
"Besen (praedicativum)! seid's (=seid ihr) gewesen."
Quod tamen nescio an potius Germanos meridionales sapit.
Id unum interim pro certo habeo pluralem propterea esse adhibitum, quod binas scopas ille alloquatur.
En, si placet, legatis et haec:
http://www.zeit.de/1960/03/klassiker-fa ... rt/seite-2
et valete!