Scopae! Scopae!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Scopae! Scopae!

Beitragvon ille ego qui » Mi 27. Dez 2017, 14:23

Quis ignorat hosce versus Geotheanos e carmine "De artis magicae tirone" promptos:

In die Ecke,
Besen! Besen!
Seid's gewesen.


Quos versus aliquando dubito rectene intellegam. Gratum feceritis, si me adiuveritis.
Ut initium faciam: Estne illud "seid" imperativus?

"Seid es gewesen!" = "Vos iubeo fuisse = nunc non iam esse ("es" - sc. ista monstra)."

an potius - deest enim singum exclamationis (= !) - indicativus:

"Besen (praedicativum)! seid's (=seid ihr) gewesen."

Quod tamen nescio an potius Germanos meridionales sapit.
Id unum interim pro certo habeo pluralem propterea esse adhibitum, quod binas scopas ille alloquatur.

En, si placet, legatis et haec:

http://www.zeit.de/1960/03/klassiker-fa ... rt/seite-2

et valete! :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon ille ego qui » Mi 27. Dez 2017, 14:33

si est indicativus, possit etiam esse ellîpsis verbi "ihr":

"Besen (=" scopae/scopas) ! Ihr seid es (= verissimae scopae) gewesen (= fuistis, nec sc. iam estis)."

animo suspenso vestram exspecto interpretationem.

Valete :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon Tiberis » Mi 27. Dez 2017, 15:02

equidem verba Goetheana sic ausim interpretari:

in angulum abite, scopae! (nam) scopae (non aquarii) fuistis.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon ille ego qui » Mi 27. Dez 2017, 15:08

gratias maximas tibi ago, Tiberis!
ergo "seid's" intellegis "seid ihr" - sicut Bavari et, quod puto, Austriaci quoque (et fortasse etiam Suebi) loqui solent? :)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon ille ego qui » Mi 27. Dez 2017, 15:19

legite et alium interpretem Latinum ;-)

http://www.pantoia.de/Anthologien/Gebha ... tml?sbd=10
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon Tiberis » Mi 27. Dez 2017, 18:39

ille ego qui hat geschrieben:legite et alium interpretem Latinum


quem, ut verba similiter caderent, versus quidem Goetheanos libere interpretatum esse apparet. Sed interpretationem eius legere iuvat!
ceterum censeo non multum differre inter "ligna rursum fite" et "scopae fuistis": utraque vox magi apta est, quae larvas de pristino statu (vel de propria natura) commonefaciat.

ille ego qui hat geschrieben:ergo "seid's" intellegis "seid ihr" - sicut Bavari et, quod puto, Austriaci quoque (et fortasse etiam Suebi) loqui solent?


ita est. :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon Zythophilus » Mi 27. Dez 2017, 18:41

In carmine Goethiano mihi pronomen abbreuiatum esse uidetur: "'s" pro "es", nam plane nescio, cur princeps poetarum ibi forma dialectali usus sit. Quod autem ad tales formas dialectales attinet, duae res misceri non debent: "es" - quam formam olim dualem fuisse audiui - pro "ihr" dicitur, sed aliter atque in pronomine ad tertiam personam spectanti syllaba longa est.
Etiam altera forma uerbi est: Pro "seid" (i.e. persona secunda numeri pluralis) etiam "seid's" uel melius "seids" auditur, ut e.g. "Seids es deppat?" audiri possit. Mihi simili formae Latinae comparari uidetur, quae nisi in quibusdam dialectis iam non extat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16842
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon Zythophilus » Mi 27. Dez 2017, 18:43

Si "seid's" pro "seid ihr" ponitur, abbreuatio duplex est, nam "es seid" non dicitur, sed "es seids".
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16842
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon ille ego qui » Mi 27. Dez 2017, 18:48

gratias vobis ago pro tot rebus tam dilucide explicatis :-)
semper mihi verisimilius erat imperativum esse, quod "seids (es)" apud Goetheum "Cattum" vix exspectabam. sed minime certissimus sum!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon ille ego qui » Mi 27. Dez 2017, 18:59

(obiter dictum: paulum apud intepretem illum miror haec verba: "ligna fite/ spectra rursum". si "ligna" intellegi voluit vocativum (superadditum), comma sive virgulam ascribendam fuisse censeo. an voluit scribere "lignea ... spectra"?)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon Tiberis » Do 28. Dez 2017, 01:45

ligna fite spectra rursum = spectra (voc.) , rursum ligna fite ! (ihr Geister, werdet wieder (zu) Holz!)

:wink:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Scopae! Scopae!

Beitragvon ille ego qui » Do 28. Dez 2017, 11:43

ille ego qui hat geschrieben:si "ligna" intellegi voluit vocativum (superadditum), comma sive virgulam ascribendam fuisse censeo



:thumbup:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste