en, hic griphus non in modis musicis, sed in litteris rursus versatur:
Rogerus Willemsen - vir praeclarus, at praematura morte abreptus -, puerulus cum esset, matri 'mentem suam non desistere' cum lacrimis dixit. quod et narrabat aliquando viva, ut aiunt, voce et litteris consignavit:Die junge Mutter schreit unter Presswehen. Die Amme
schlägt über dem Schoß die Hände zusammen und frohlockt:
»Es ist ein Kind! Ein Kind!«
Nicht lang, und dieses Kind steht nachts im Schlafzimmer
der Mutter und weint:
»Mein Gehirn hört nicht auf!«
(R. Willemsen: Momentum, Frankfurt a.M. 2012, S. 7)
Quod autem Rogero puerulo ingenioso molestissimum erat, id ipsum ad artem oratoriam eum destinavit! 'Quid istuc est, Christiane?', dixerit quispiam, 'num veterum auctoritate fretus talia contendis?' Ita vero! Nonne, mi optime interlocutor, legisti ...? Hic autem turpiter interrumpens 'Haud nescio' inquit 'scriptorem quendam Germanum antiquitatis, ut patet, imperitissimum in fabula immerito celeberrima atque notissima scriptori cuidam antiquo longe sapientiori aliquid huius generis nullo iure ascripsisse! Si non habes, cuius innitaris auctoritati, nisi nebulonem istum Germanum, apage!' Quem cum nebulonem esse vehementer negem, tamen omnibus quasi armis privatus non possum quin demisso capite ex interlocutoris conspectu recedam ... 1. Quem scriptorem mihi dilectissimum interlocutor barbarus convicio e maiore parte illegitimo obruit?
2. Quem scriptorem antiquum - errore illius deceptus - testem citaturus eram?
3. Quod dictum scriptor Germanus scriptori antiquo falso attribuit?
4. Cui fabulae summa arte conscriptae omnem famam denegare interlocutor ausus est?