Ecce nonnulla carmina a discipula quadam pristina Theodisce composita, quae metris antiquis usus Latine reddidi....
1
Iam crescere uvas finitimis vides
glaucas in hortis, quos Rubico lavat.
Oronte aquoso quae secantur
frigidior movet arva ventus.
O gens Quirini, consilio patrum
quae tot vigebas saecula provido,
Vestae resurgenti sacerdos
candida spem tibi dat salutis.
2
Prospiciens diebus
lucidis, si forte oculi sunt vigiles et acres,
litore ab hoc remotam
cordium oram iam poteris cernere plumbeorum.
3
Martis filia candida,
exsolvens minime - heu - temerarium
votum letifero moves
victoris moriens vulnere pectora.
4
Resina odorat, sidereus calor
cum torret agros, pinus opacior
nigra cupresso vertice alto
aethera caeruleum petente.
Fluctu moventur naviculae levi
Tergestiano maximo in alveo.
Campanulae nullae sonantes
saxea membra movent Ulixis.
Stridor larorum iam perit in mari
vento excitato. Sed strepitum ferunt
navalium amplexu tenentes
litore quisque suos amores.
5
In mercatu, ubi veneunt
quidquid pondus habet, quod validum putas,
pugno facto in aquae tuam
fallaci speculo prendis imaginem.
Splendor purpureae togae
mentem pelliciens te facit ebrium,
cursu cum superas forum
recto progrediens ad Capitolium,
non curas, iuga quis deum
ampli possideat summa Palatii,
neglectis quoque mortuis,
quos mens alta tua deseruit via.
Tergum obvertitur omnibus
formosum, tibi sit fautor an invidus.
Mortem neglegis et tuo
quae possint animo ferre molestiam.
Ipsae, invicte, animum tuum
Idus non poterunt tangere Martiae.
Concedas, uti lenitas
vincat mentem et amor cum patientia.
6
Fronde vitis pampineae virenti
aedium umbrantur graciles columnae.
Sole primo rore micant quieta
tecta domorum.
Lugeo, quod te careo, quem in undis
perdidi quondam oceani profundi
temporum nec non spatiorum inique
praeteritorum.
7
Nympha cum tenero pede
undam contigerit suo,
expressa in speculo lacus
rumpitur mea imago.
8
Spreti numinis ultione frustra
divinas, Danaumque cum moneres
a dono, tua dicta - heu - neglexit
ridens irrita turba Dardanorum.
9
Ruderibus Troiae insideo mecumque voluto,
num sine eo, miserum peregrinum cum simularet,
fallere qui potuit Troes, nunc Pergama starent,
num, Graeci si forte Sinone suo caruissent,
urbs armis Danaum fuerit sic interitura.
10
Resoluta solis aurum recipit coma nitida.
tremit incitata tellus saliente pede tuo.
furiosus astra sistit chorus ipsa volantia,
movet et deos voluptas superos tua candida.
11
Breves capilli quam decorant sui
- nec defluentes cervicibus comae -
deae levis formosae amictus
velat odoriferam figuram.
Non suspicatur nympha, sororibus
ad rivulos quam ludere cum suis
iuvat, deum desiderare
qui regit omnia , amationem.
12
Sentire frondem pineam in arido
mollem solo desiderat ut puer,
qui leniter ridet tablina
atriaque illita calce fulva.
Lentis in auris emoritur fremor
portus. Ab urbano strepitu procul
re publica paulum relicta
otia opaca petit cupressi.