Salvete, sodales,
salve cumprimis, Medice Domestice!
Paulo ante ferias natalicias accidit, ut puer quidam de grege octavo - temptans, quid valeret quidve posset lingua Latina viva - me rogavit, num - ac quomodo - Latine id exprimi posset, quod Bavariae (superioris) incolae dicerent "a Gria(ch)al Soiz". quod cum mihi - obstupefacto dimidiamque tantum partem intellegenti - in sermonem "urbanum" vertisset "ein bisschen / eine Prise Salz", inopinate ac feliciter recordatus vocis
micae transtuli:
mica salis. qua quidem interpretatione se victum esse fassus est. ego autem adhuc frurstra quaerebam - ex pueris, ex collegis, ex amicis, ex rete -, unde ductum esset illud "Griachal", qui diminutivus videtur esse. Nemo id umquam audivit praeter istum puerum sermonis Bavarici peritissimum, at ne ille quidem verbum mihi enodare potuit. Nescio an "urceolus" (= "Kriegal" = "Krüglein") ei ante oculos obversatus sit (quod ipse neque affirmare nec negare ausus est). Hoc unum didici esse quoddam genus cerasi nomine "Kriachal", i.e. "Graeculum". Sic demum intellexi, unde congerro quidam meus gentilicio nomine vocaretur "Kriechenbauer".
Sed nihil omnino de
mica ...
Nunc unicam spem loco in palaeophilologis (medicisque!) ...
Facite, ut valeatis!