Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc DXXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 6. Jan 2018, 09:49

Sanctorum numero nouus additur: Austria, gaude,
laudandae manui quod Leopoldus inest.
Zuletzt geändert von Zythophilus am So 7. Jan 2018, 17:10, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXCVI annos

Beitragvon Tiberis » Sa 6. Jan 2018, 23:48

Natus erat Schliemann, Troiae qui rudera priscae,
obruta quae fuerant, eruit arte nova.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc LXXXII annos

Beitragvon Tiberis » So 7. Jan 2018, 15:26

Corpus qui velat, prohibet rex indui amictu
libertate sua femina ne careat.


https://de.wikipedia.org/wiki/Reza_Scha ... _Tschadors
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » So 7. Jan 2018, 17:17

A uelo, mulier, princeps tua liberat ora.
Expulso redeunt principe uela tibi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MDXXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 8. Jan 2018, 07:22

Seuerinus obit, cum iam tua magna potestas
Danubio licto, Roma, minuta perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Jan 2018, 15:29

Cui fuerant cordi res gestae et lingua Latina,
doctor Auentinus grammaticusque perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXIX annos

Beitragvon Tiberis » Di 9. Jan 2018, 16:29

Qui bene erat meritus – nemo est, quin noverit illum -,
de linguis veterum, Menge Herimannus obit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

De Aventino

Beitragvon consus » Di 9. Jan 2018, 18:06

Zythophilus scripsit / hat geschrieben:...doctor Auentinus grammaticusque ...

Nomen Aventini cerevisia cepit, amice.
Est validum zythum firmaque membra facit.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Jan 2018, 21:09

Notus Auentini nobis est potus, amice. 
Miror, an hunc doctor biberit ille sagax.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Di 9. Jan 2018, 22:23

Zythophilus scripsit / hat geschrieben:...Miror, an hunc doctor biberit ille sagax...

Sumpsisset sapiens nisi quondam pocula zythi
Non delectaret nos hodie eius opus.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13781
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Di 9. Jan 2018, 23:20

Verum, Conse, refers: Cui carmina nostra placerent,
 ni prius humoris pocula ducta forent?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 10. Jan 2018, 07:26

A quo, docte, duplex datus est uiuentibus ordo,
mors sibi te, sapiens, cedere cogit, Homo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXVII annos

Beitragvon Tiberis » Mi 10. Jan 2018, 14:42

Transitur Rubico. Caesar, cum bella moveret,
fertur "ανερριφθω" dicta dedisse "κυβος".
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCCXV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 11. Jan 2018, 18:53

Graeuius occumbit, uerborum doctus amator,
Roma loquax, cordi cui tua lingua fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMXLVI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 12. Jan 2018, 08:03

Clausa est, Iane, tui delubri porta, Quirine,
cum toto imperio paxque quiesque forent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste

cron