Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc MMCIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 13. Jan 2018, 08:48

Dux uictorque perit Marius pleuritide, ut aiunt.
Arcuerat Roma Teutonica arma furens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 14. Jan 2018, 09:21

Vltimus - heu - Pharao fugiens a Caesare uictus
Niliacis periit rex Ptolemaeus aquis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » So 14. Jan 2018, 09:59

Zythophilus hat geschrieben:Niliacis periit rex Ptolemaeus aquis.

Frustra quidem non periit, sed crocodilis cibo iucundo ac gulam variatione delectanti erat . ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7745
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDXXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 15. Jan 2018, 07:14

Qui fuerat notus medicusque mathematicusque,
mortuus est Stoius, Baltica ubi unda sonat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMXLIV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 16. Jan 2018, 15:39

Ecce fit Augustus Caesar statuente senatu,
a patre qui factus Caesare Caesar erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXLI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 17. Jan 2018, 22:04

Gregorii iussu papalis regia Romae
redditur et Romam denique papa redit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Jan 2018, 07:31

Pulcher qui fuerat, periit nece Clodius ipse.
Saepius usus erat ui rapiturque pari.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Do 18. Jan 2018, 10:56

Zythophilus hat geschrieben:Saepius usus erat ui rapiturque pari.


Illud Iesu tuis in auribus tintinasse videtur:
0mnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7745
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Do 18. Jan 2018, 22:42

Marcus03 hat geschrieben:Frustra quidem non periit, sed crocodilis cibo iucundo ac gulam variatione delectanti erat.

Quadrupedes dicis regem lacerasse sacratos.
Talis digna sacro mors Pharaone fuit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 19. Jan 2018, 07:16

Clarus mortuus est poeta Graecus,
qui norat bene iura, Christopulus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCXCVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 20. Jan 2018, 10:42

Primus, cui uiro erat breuior statura, Ladislaus
sceptra Polonorum coepit habere potens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CM annos

Beitragvon Zythophilus » So 21. Jan 2018, 09:00

Paschalis moritur papali munere functus.
Pontifici huic primo digna corona data est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XCIV annos

Beitragvon Tiberis » So 21. Jan 2018, 15:27

Ulianow moritur, notus cognomine Lenin,
qui terrore novas res populo intulerat.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10339
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc DXI annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 22. Jan 2018, 07:25

Prima manus Romae portas Heluetica tangit,
praesidio ut papae pontificique foret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15526
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXVII annos

Beitragvon Tiberis » Mo 22. Jan 2018, 14:17

Caesar adhuc vivit. Quis credidit? En, hodie ille
natalem salvo corpore Caius agit.


https://de.wikipedia.org/wiki/Cajus_Julius_Caesar
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10339
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste