Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Abhinc CCXV annos

Beitragvon Zythophilus » Di 23. Jan 2018, 06:58

A quo nota nigra est effecta Hibernia potu,
hunc prope se caupo caelicus esse iubet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMLVII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 24. Jan 2018, 14:43

Caesaris occisa est Caesonia principis uxor,
cum prius occisus ui gladiisque foret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXXXV annos

Beitragvon Zythophilus » Do 25. Jan 2018, 18:18

Vxor ab Henrico quae ducta es rege secunda,
te uolet – heu! – miseram quattuor, Anna, sequi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXXXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 26. Jan 2018, 08:41

Quae quondam dicunt erranti condita Vlixi,
moenia, mota quatit terra hominesque necat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCLXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 27. Jan 2018, 14:52

Sergius occumbit Romanus papa secundus,
annos quem tenuit tres cathedra alta Petri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMCCLXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 29. Jan 2018, 10:23

Heu, Ptolemaeus obit Philadelphus nomine clarus,
qui fuit Aegypti rexque deusque potens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Di 30. Jan 2018, 06:38

Num casu uenimus Romanae pacis ad aram,
cum datur a mensis fine secunda dies?
Posteritas aram donatam a Caesare quondam
restituit ponens fragmina sede noua.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 31. Jan 2018, 09:41

Claudius occumbit Sociis praefectus Iesu.
Huic fuit a Viuo nobile nomen Aqua.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCCLXI annos

Beitragvon Zythophilus » Do 1. Feb 2018, 07:55

Cui nomen dederant rupesque dracoque,
morte magistratus, morte poeta perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXVII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 2. Feb 2018, 08:00

Qui fiat pastor, Raimarus nascitur Vrsus.
Sidera porcorum pro grege celsa colet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 3. Feb 2018, 11:51

Eripitur uiuis – heu – morte poeta Melissus,
cui manibus regis tradita laurus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CDLXXXVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 3. Feb 2018, 17:58

Tinguere qui liquido chartasque librosque nigrore,
plumbea, te docuit, littera, morte perit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCCXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » So 4. Feb 2018, 09:07

Liberat argento Richardum dux Leopoldus
accepto; in patriam denique liber abit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XXIII annos

Beitragvon Tiberis » Mo 5. Feb 2018, 02:48

Iosephum, Petrum et Ervinum Carolumque nefandis
insidiis iuvenes Erba* perisse dolet.


* = Oberwart (oppidum in Pannonia occidentali situm)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10193
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc MMLXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 5. Feb 2018, 05:42

Poeni uincuntur Karthagine denique capta.
Perdita sic armis aemula, Roma, tua est.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15454
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste