von Tiberis » Di 20. Feb 2018, 21:18
quamquam nullum eiusmodi nomen in carmine inveni, inveniuntur tamen nonnulla oppida, quae similiter cadunt: Gergovia, Poetovio, Cracovia, Moscovia et al.
in quibus nominibus,si Georgem nostrum respicimus, syllaba antepaenultima brevis est. quod num quid sit, nescio. quod tamen pro indicio habeo quantitatis , de qua agitur.
obiter: etiam in nomine Patavii antepaenultima brevis est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis