quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Tiberis » Mi 4. Jul 2018, 01:54

Tiberis sodalibus s.p.d.

Certaminibus adductus, quae his diebus in Russia geruntur, mecum cogitabam, quibus vocabulis et ludus ipse et lusores bene Latine redderentur. Non ignoro eos, qui istud "Vocabularium Latinitatis novae", librum vere inutilem, ediderunt, "pediludium" vel "pedilusores" proposuisse, verba quidem parum Latina et minime apta ad rem significandam. Ceterum mirum est quod in eo libro is, qui pilam pede percutit, modo pedilusor modo pilicrepus appellatur. Nonne pilicrepus is est, qui "pila ludit eamque mittendo et remittendo et solo impingendo crepat et sonitum edit" (Forcellini) ? quod nescio an pertineat ad eos, qui pilam in fiscinam iactare contendunt , qui ludus lingua nostra Basketball appellatur.
quid ergo? Itali, veri Romanorum successores, lusores "calciatori" appellant, id est homines, qui calcitrant. Quamobrem nonne licebit eos calcitratores vel calcitrones appellare? Quid vos sentitis, amici?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Sokrates » Mi 4. Jul 2018, 10:20

Salvete,

Si aliquid Latine reddis, eam rem aut pluribus verbis potes exponere aut uno verbo, quod verbum novum invenisti.
Verbum autem calcitrandi mihi non aptum videtur, praesertim cum non solum omnibus pedis partibus, sed etiam umeris capiteque ludere liceat.
Cum et illa verba, quae quasi monumentum antiquum accepimus (pedilusor, pedicrepus...) et ea verba, quae actionem ipsam explicant (folle pedibusque ludere, LEXICON RECENTIS LATINITATIS), inutilia videantur, eorum verborum, quae "verbale Rektionskomposita" dicere solemus, maxime mihi placet "pedifollis" (Fußball; Fußballer pedilusorem appellari necesse est), quod aptum et verum et bene accuteque fictum est verbum.


LG
Sokrates
Zuletzt geändert von Sokrates am Mi 4. Jul 2018, 14:38, insgesamt 1-mal geändert.
Sokrates
Proconsul
 
Beiträge: 421
Registriert: Do 15. Jul 2010, 07:40

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Exinterator » Mi 4. Jul 2018, 11:34

Florentiae quidem, ubi quotannis harpasti ludus celebrari solet, lusores "calcianti" vocantur.
Benutzeravatar
Exinterator
Proconsul
 
Beiträge: 401
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Tiberis » Mi 4. Jul 2018, 14:53

Sokrates hat geschrieben:Verbum autem calcitrandi mihi non aptum videtur, praesertim cum non solum omnibus pedis partibus, sed etiam umeris capiteque ludere liceat.

argumentationem tuam miror, optime Socrates. nam licet umeris quoque et capite pila percutiatur, et ludus et lusores non solum nostra, sed etiam omnibus fere linguis a pila pedibus percussa vel tractata appellantur. tu ipse illos scribis "pedilusores" esse appellandos. :roll:
Sokrates hat geschrieben: illa verba, quae quasi monumentum antiquum accepimus (pedilusor, pedicrepus...)

veteres verbo "pedilusoris" usos esse minime puto; quod vocabulum in nullo , quod sciam, linguae Latinae lexico invenitur.
ego quidem censeo in vocabulis inveniendis nos, quam maxime fieri potest, supellectilem verborum, quae veteribus suppeditavit, respicere debere, priusquam aliquid novi fingimus. praeterea bene facimus, si linguam Italicam, quae nihil est nisi lingua Latina nostrae aetatis, in ea re non praeterimus.
Zuletzt geändert von Tiberis am Do 5. Jul 2018, 01:03, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Tiberis » Do 5. Jul 2018, 00:42

Addendum:

Sokrates hat geschrieben:Fußballer pedilusorem appellari necesse est


ain vero? sic cecinere Parcae?
nonne appellatio pedilusoris aliquem significabit, qui pede suo vel pedibus suis ludit, velut pueri, qui pedum musculos exercere iubentur? nonne lusores ab ea re appellari solent, qua ludunt? ita eum, qui alea ludit, aleatorem (Würfelspieler) vocamus, sicut eos, qui pilis ludunt, pilarum lusores (Ballspieler) appellamus. simili modo eum, qui clavicymbalo canit, clavicymbalistam esse dicimus neque a digitis eum appellamus, quibus utitur in canendo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Sokrates » Do 5. Jul 2018, 12:17

Socrates sodalibus Latinis s.p.d

Verba mea mihi vitio ducitis, et bene fit, quod explicationem vituperatis. Nam stupide consilium vobis dedi temerarium. Retractanda mihi sunt haec dicta:
Cum et illa verba, quae quasi monumentum antiquum accepimus (pedilusor, pedicrepus...)

eorum verborum, quae "verbale Rektionskomposita" dicere solemus,

Pedicrepum pilicrepum esse putavisse videor; uterque minime "probatur", si copiam verborum parasti optima legendo.
"Fußballspieler" "verbales Rektionskompositum", sed "Fußball" "Determinativkompositum" dicimus.
Cum "peccata mea confessus sim", tamen cum ea monitio, ne secure atque neglegenter calcitrandi verbo (mit der Ferse schlagen, austreten ≠ gezielt mit dem Fuß einen Ball spielen) utamini, etsi progeniei Ciceronianae verbis inhaerere malitis, respiciatur, tum haec ratio et institutio eorum, qui convertendi arti totos se dederunt, observanda videtur, ut nova verba ita fingere vel invenire debeamus, si praestantissimorum scriptorum verbis tantae significationes imponantur, quantis plaustrum aut navem onerari mercibus mercatores iubeant. Ceterum qui rem pluribus verbis explicat aut pluribus vocibus et per ambitum verborum enuntiat causas (Paraphrase, definitorische Umschreibung einer Sache), non idem facit ac is, qui eandem rem in linguam Latinam convertere vel transferre aut totidem verbis causas interpretari studet (wörtliches Übersetzen, sinnhaftes Übertragen).


Valete,
Sokrates
Sokrates
Proconsul
 
Beiträge: 421
Registriert: Do 15. Jul 2010, 07:40

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Tiberis » Do 5. Jul 2018, 14:37

Sokrates hat geschrieben:ne secure atque neglegenter calcitrandi verbo (mit der Ferse schlagen, austreten ≠ gezielt mit dem Fuß einen Ball spielen) utaris

Verbum calcitratoris licet parum aptum tibi videatur ad eum significandum, qui pilam pede tractat - mihi quidem persuasum est id aptissimum esse - , nec tamen temere nec neglegenter id proposui verbo Italico "calciatore" adductus, quod calcitratoris simillimum est. nam calciare (it.) quid est nisi calcitrare ? non refert, lusor pilam accurate propellat an temere, dummodo pedis (vel etiam capitis) ictu id fiat. ceterum te oro legas, quid Forcellini plurimis testimoniis additis de calce scripserit: " ..nam calx pro toto pede etiam accipitur".
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon medicus » Do 5. Jul 2018, 15:20

In lexicone recentis latinitatis ( libraria editoria vaticana) scriptum est:
folle pedibus ludens, Syn.:pedilusor
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Tiberis » Do 5. Jul 2018, 15:33

nihil novi narras, optime medice. lege, quaeso, quid de illo pessimo libro supra scripserim:

Tiberis hat geschrieben:Non ignoro eos, qui istud "Vocabularium Latinitatis recentis", librum vere inutilem, ediderunt, "pediludium" vel "pedilusores" proposuisse, verba quidem parum Latina et minime apta ad rem significandam.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon medicus » Do 5. Jul 2018, 16:28

Veniam peto, optime Tiberis, pro verbis tuis non lectis omnibus. Estne hic liber nuper emptus nunc mihi conflagrandus :x
Zuletzt geändert von medicus am Do 5. Jul 2018, 19:33, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Tiberis » Do 5. Jul 2018, 19:09

medicus hat geschrieben:Estne hic liber nuper emptus nunc mihi conflagrandus

nescio an melius acturus fueris, si pecuniam tuam in utiliore libro emendo collocasses. :roll: sed quod fecisti, fecisti... ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon medicus » Fr 6. Jul 2018, 07:26

Tiberis hat geschrieben:quid de illo pessimo libro supra scripserim:


Putavi papam manus supra hunc librum :book: tenuisse nec errare posse.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon Zythophilus » Fr 6. Jul 2018, 09:56

Sit lusus similis: Manibus ne tange libellum,
sed pede eum, tamquam sit pila, mitte cito!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: quomodo "Fußballspiel(er)" Latine reddatur

Beitragvon consus » Fr 6. Jul 2018, 18:04

Consus amicis suis s. p. d.
Denuo peregrinanti mihi non prius satis erat temporis ad scribendum, quam ex itinere feliciter domum reverti. Tiberis verbum *pedilusoris a sermonis Latini consuetudine alienum esse affirmans magis sibi placere scripsit vocabulum *calcitratoris, idque non sine causa: Italos enim, quorum lingua nemo dubitet quin familiarissime cum sermone Quiritum coniuncta sit, verbo uti calciatore. Socrates quidem contra dicit, sed quasi pro rei statu fieri non potest quin cum Tiberi consentiam (nescio an paulo aptius sit etiam vocabulum calcitronis, sensu scilicet latiore). Utcumque autem res se habet, equidem nego controversiam umquam posse diiudicari.
Valete.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste