Tiberis sodalibus s.p.d.
Certaminibus adductus, quae his diebus in Russia geruntur, mecum cogitabam, quibus vocabulis et ludus ipse et lusores bene Latine redderentur. Non ignoro eos, qui istud "Vocabularium Latinitatis novae", librum vere inutilem, ediderunt, "pediludium" vel "pedilusores" proposuisse, verba quidem parum Latina et minime apta ad rem significandam. Ceterum mirum est quod in eo libro is, qui pilam pede percutit, modo pedilusor modo pilicrepus appellatur. Nonne pilicrepus is est, qui "pila ludit eamque mittendo et remittendo et solo impingendo crepat et sonitum edit" (Forcellini) ? quod nescio an pertineat ad eos, qui pilam in fiscinam iactare contendunt , qui ludus lingua nostra Basketball appellatur.
quid ergo? Itali, veri Romanorum successores, lusores "calciatori" appellant, id est homines, qui calcitrant. Quamobrem nonne licebit eos calcitratores vel calcitrones appellare? Quid vos sentitis, amici?