aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 27. Jul 2018, 21:12

res est soluta. gratulor! novum pone!
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Fr 27. Jul 2018, 21:50

Pannonia in media lacus ingens litora pulsat,
paruaque cauponas oppida, uti fit, habent.
Pisces eius edunt; quem nutriit unda marina,
assant igne tamen saepius his et edunt.
Quaerimus ex uobis, qui piscis edatur et unde
mortuus ad stagnum Pannoniosque migret.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Beitragvon consus » Fr 27. Jul 2018, 23:24

Aenigma tuum, optime Zythophile, puto esse de celeberrimo illo pisce qui Sander lucioperca appellatur. In Lacum Pelsonem pervenisse dicitur e mari per Danuvium fluvium et per Sió fossam quae lacum cum Danuvio coniungit. Nescio an errore ducar...
:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 28. Jul 2018, 01:05

quod praeacutos Sander ille habet dentes,
ab Hungaris ipsis fogas solet dici.
qui vivit in Pelsone, dicitur süllö.
qui sült ,id est assatus, aptus ad cenam est.
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 28. Jul 2018, 10:00

De qua sim, uestrum scit uterque, palude locutus;
piscis et a uobis huic memoratus inest.
Quaeritur - en - alius, nam non alit alta paludis
unda, sed Oceani sustinet aequor eum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 28. Jul 2018, 10:08

Tangere non solet has alienus squamiger undas,
sed solet in stagni litore piscis edi.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Sa 28. Jul 2018, 10:45, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Sa 28. Jul 2018, 10:19

:hmmm:
Novissimis versibus tuis lectis aenigma suspicor esse de Merluccio hubbsi, quem Hungari hekk ("sült hekk") appellant. Importatur ex Argentina.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Sa 28. Jul 2018, 11:51

Quamquam Pannoniae nescit Merluccius undas,
eius apud stagnum uiscera tosta uorant.
Gratulor ex animo tibi, nam scis, Conse, paludes
squamigerosque citos et, fluuii quod habent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16940
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » Sa 28. Jul 2018, 13:46

Amicis suis spectatissimis sal.
Ignoscite quaeso quod hodie carmen facere non possum; flammeus enim solis fervor mentem obsidet…
Sed ad rem:
Imperator quondam, ut duo fluvios qui paribus fere intervallis in mare influunt inter se coniungeret, fossam fieri iussit. Cuius constructio ad finem non est deducta, sed id quod reliquum est etiamnunc non mediocrem nobis efficit admirationem. Iam CC fere annis ante simile in eadem regione opus incohatum est. Eius quoque reliquiis etiamnunc admiratione afficimur.
Quae fossae?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 28. Jul 2018, 14:18

Tiberis Conso suo s.d.p.

Anno MDCCCVI Napoleo fossam faciendam curavit, quae Mosam Rhenumque inter se coniungeret (fossa septemtrionalis). altera fossa ad eosdem fluvios inter se coniungendos saeculo XVII. Isabella Clara Eugenia Philippi II. filia navante inchohata est, a qua nomen cepit (Fossa Eugeniana).
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor!

Beitragvon consus » Sa 28. Jul 2018, 15:44

Fossas has Tiberis sciens retexit,
Responsa et dedit insuper petita.

:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 29. Jul 2018, 14:10

Amicis litteratissimis sal.

Donatus rude degit in casella
aestates operarius modestus,
casu qui mutilatus est iniquo.
Lustris praeteritis novem licet nunc
rem nostra quoque lectitare lingua.


quis liber? quis scriptor?
nomen operarii?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » So 29. Jul 2018, 15:16

Consus amico suo litteratissimo s. d. p.
Aenigma videtur esse de libro qui inscribitur Der Sprengmeister (2018) vel Bergsprängaren (1973) (forsitan Latine "De magistro rerum detonantium" ). Scripsit opus Henning Mankell. Operarii nomen: Oskar Johannsson.
:)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 29. Jul 2018, 21:40

tu, mos ut tuus est, virum librumque
invenisti aquila ocius volante.
gratulor tibi, amice litterate!
:-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11879
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Quae res?

Beitragvon consus » Mo 30. Jul 2018, 10:15

Construxit instrumenti vir sollers novum
Genus: pulsatis malleo chordis sonos
Audimus grandes: protenus mentes movet
Effectus aeri par percusso personans.

Quae chordae? Quod instrumentum, amici?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 51 Gäste