von Tiberis » Fr 14. Sep 2018, 23:34
Ecce quattuor viri hisce nominibus: ALBVS, RVBER, VIRIDIS, CAERVLEVS.
Quorum quisque camisia indutus est, sed ita, ut color camisiae a nomine differat. deinde colores ad domum quoque pertinent, quam quisque possidet, sed etiam color domus non idem est atque color nominis vel camisiae.
Vir, cui nomen ALBVS, eum, qui camisia viridi indutus est, sic alloquitur: "Domus tua", inquit, " eodem colore est ac camisia mea."
quod cum is quoque audiret, qui domum possidet caeruleam: "Hercle!" inquit, "ita est, ut dicis."
Quam quisque habet camisiam? quam domum?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis